Ex consilio itaque regis Cuonradi Heinricum ex monasterio Sunnensheim, concordi voto ac studio elegerunt, virum omni virtutum genere conquadratum, et in quo natura cum gratia quicquid hominis est ad unguem expolivit. Cuius ut animi dotes breviter perstringamus, nemo illo vultu gestuque gratior, moribus ornatior,
gravitate modestior, severitate temperantior, in aeloquio torrentior, in consiliis acutior, in negociis expeditior, in dispensatione providentior, erga superbos erectior, erga subiectos subiectior, in omni denique vitae modo et ordine circumspectior fuerit. Qui primo introitus sui inicio, in his quae religionis quae fraternae utilitatis erant interiora composuit, deinde ut etiam manus hominis sub pennis haberet, | circa exteriora tam vigilis fuit efficatiae, ut edificiis exstruendis, restaurandis, ampliandis, exornandis multam et impensam impertiretur et operam. In agricultura vero, frugibus reditibusque contrahendis et conservandis nullus operosior, nullus exstitit diligentior, adeo ut in summa famis inopia quae totam profligavit Teutoniam, bonis omnibus exuberaret, omnibusque sed precipue religiosis et pauperibus pleno copiae ministraret cornu. In re familiari ac domestica frugalis et moderatus, circa sollemnes apparatus, et spectabilium personarum celebres introitus et frequentias, lautum se, liberalem ac magnificum exhibebat. Eoque summos principum miro sibi devinxit affectu, imperatoris etiam et aulicorum favorem concilians et gratiam, ipsaeque palatinae canes quibus ab omnibus defertur, ei plurimum deferebant. Preterea, cum Mediolani rebellionem et Longobardiae insolentias imperialis gladius protereret, italicae expeditionis cingulo aecclesiam suam multa summa bis absoluit; tercio viriliter accinctus, sub cremensi obsidione ubi multo labore ac sanguinae teutonicae virtutis desudatum est, imperialibus militauit aquilis; nichil tamen inter tot sumptuosas necessitates vel in ecclesiastico thesauro, vel in reditibus, monasterio detrimenti importans. Ea quoque tempestate quae inter imperialem domum, et fratrem eius palatinum Reni comitem Cuonradum intestina movit odia, fortuna tunc superba vices vertente dextera, ita se caduceatorem et sequestrum interposuit, ut altero tamquam domino, altero tamquam amico utens, inter arma togatus ac feriatus, fortuitos spectaret eventus, et cum studia partium non foveret, studiis partium foveretur. In explicandis vero negociis secularibus tam perspicax, tam consiliosus, tantae fuit experientiae, ut aut nullos infra ditionem suam emergere motus pateretur, aut emergentes in ipso statim inicio reprimeret, semper rogans ea quae pacis sunt. Ceterum ut ad interiora redeamus erga obedientias monasterii, et preposituras, multa illi instantia, multa sollicitudo fuit, ut et religionis quantum mollicies hominum et malitia temporum sinebat, aliquod vestigium servaretur, et rerum ac possessionum nulla fieret dilapidatio. Unde quod ei a quibusdam vitio datur, et hanc solam ei notam inurunt, quod quasdam earum dispensatorie remotis personis per se administraverit, noverint si volunt, non hoc eum ambitionis aut turpis lucri fecisse gratia, sed potius conservandae religionis intuitu, et ne a se quocumque modo recollecta, alicuius inprudentia dispergerentur, quia subtractis necessariis, religionis rigor subtrahitur. Proinde si quis hoc eius exemplo nititur, utatur eius et industria, quia ibi iusta usurpatur dispensatio, ubi bona fit recompensatio; et si quis inter dispensatores familiae dei ad hoc intendit, ut fidelis inveniatur, pro minimo ducit si iudicetur ab humano die. Illud etiam quod prescribunt, eum per introductum comitem palatinum iugum aecclesiae aggravasse, si recolerent, quas minas, quas clades, quae exterminia, imperator toti aecclesiae intentaverit, quamque id ei fratrum ac ministerialium precibus vix extortum fuerit, ac demum arcuato vulneri cauterium obponens, periculo periculum lenierit, veritati non inferrent preiudicium, canonico in idem consentiente decreto, duobus malis urgentibus quorum alterum sine altero declinari non potest, minus eligendum esse. Inde est, quod etiam castrum Winenheim, beneficio curtis
Vluensheim
ab imperiali possessione et presidio liberavit, satius arbitratus unius villae reditibus et pensionibus destitui, quam castrensium rapinis et incursibus totam aecclesiam perditum iri. Hic a Victore papa, qui et Octavianus, per manum Cristani cancellarii infulam transmissam personae dumtaxat suae recepit, sed eam aecclesiae suae privilegio | confirmari minus integrum arbitratus est, ignarus quis finis scisma quod inter ipsum et Rolandum, qui et Alexander, nuper exortum, in omnem aecclesiam iam tum proserpebat, excepturus esset, incertis casibus se et aecclesiam suam committere detrectans. Nam idem Victor cum Teutonicorum et maxime aecclesiasticorum principum favorem et affectum expeteret, scriptis eos delenificis et promissionibus ambiens, etiam ipsi inter ceteros Cremae sua scripta direxit. Cuius confirmationi licet papiense concilium subscripserit, cum se ab eodem explicare non posset, in neutram se tamen partem pronior inclinauit. Scripta Victoris fuerunt huiusmodi: