Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 155

Victor episcopus servus servorum dei, Heinrico dilecto filio, abbati laurishamensi, salutem et apostolicam benedictionem. Super devotione et constantia quam beato Petro et nobis exhibuisti, et super sancto consilio, quod karissimus filius noster Fridericus Romanorum imperator augustus, ad restaurandam aecclesiae unitatem, et heresim scismaticam resecandam, tuo aliorumque sapientium consilio dispensauit, fraternitati tuae grates referimus, orantes, ut tam beata intentio gratum domino sorciatur eventum. Nos autem quantum ad apostolicam pertinet dignitatem, personam et ecclesiam tuam diligere et honorare intendimus, et tantis beneficiis tuam devotionem remunerare, quod alii ad diligendum nos promptiores efficientur, et tua nobilitas de nostra benivolentia honoris et utilitatis accipiet incrementum. De statu et proposito nostro venerabiles fratres nostri, H. verdensis, et D. pragensis episcopi te plenius certificabunt. Data Vetrallae non. decemb.

Infulationis vero concessio talis fuit: