Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. 155a.

Cum hoc Billungo ob meritum et vindictam beati martyris sui Nazarii deus ultionum libere egit, itemque in ceteros sui similes, qui populum domini humiliauerunt, et hereditatem eius vexauerunt, extendit manum suam in retribuendo. Nam ferme biennio mutus et elinguis, ac dira omnium membrorum paralisi contractus, carne iam premortua solo spiritu palpitans dedecorose tandem et intestatus expiravit. Eberhardus de Ertbach, subito preclusa voce impenitens obiit. Burkardus de Scarra totus

turgidus ac fetidus scaturientibus quoque vermibus ignominioso fine contabuit, omnesque tam officiales quam domini qui comederunt Jacob, et locum eius desolauerunt, subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem. Bertholfus siquidem comes et advocatus, bello turpiter victus, ac castris exutus, tristitia periit. Bobbo liberis et rebus omnibus exheredatus, implevit extraneos viribus suis, et labores sui sunt in domo aliena. Ipse quoque Palatinus Reni comes, frater imperatoris, Cuonradus, presens eiusdem aecclesiae advocatus, divina animadversione sensit et expertus est, fraternas acies, cognataque bella, profanis decertata odiis. Sensit, quam alta sedeant plus quam civilis vulnera dextrae. Et in his omnibus nondum aversus est furor domini, sed adhuc manus eius extenta. Terreatur ergo exemplo eius, cui propheta teste insultatum est: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es, et reliqua. Terreatur exemplo aliorum, terreat alios suo; noveritque profecto, quia reddet dominus ultionem hostibus suis, et propitius erit terrae populi sui.