Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 154 = Nr. 3811


Datierung: 1142 - 1148

<De vico Celle>

Notum sit caritati omnium fidelium ad presens et inposterum, quod quidam die famulus nomine Billungus, et uxor eius ... pro se suisque parentibus ac posteris, tradiderunt deo et sancto Nazario de suis possessionibus, in vico Cella aecclesiam in proprio domate fabricatam, tribus iugeribus vineti, et una curte dotatam, ea nimirum ratione ut eis superstitibus unciam in nativitate domini annuatim inde persolvant, et post obitum eorum ipsa aecclesia cum suis appendiciis ad locum istum omni iure pertineat, ita tamen, ut prior aut aliquis fratrum cui ipse iniunxerit, in eadem aecclesia divina misteria tribus diebus in ebdomada peragat. Idem ipsi deo devoti, dederunt nobis in Besinsheim in proximo monte, quoddam novale X argenteos quotannis quoad ipsi vixerint, persolvens, et post eorum excessum omni integritate ad nos pertinens, ea conditione, ut annualis census qui de utrisque donationibus eis viventibus solvitur, ad confectionem cerei singulis annis determinetur. Hec traditio facta est regnante Cuonrado rege secundo, tempore Heinrici magontini archiepiscopi, sub domno Folcnando abbate, ipso presente et ceteris fratribus, coram probatis et subnotatis testibus, videlicet ipse Folcnandus abb. et decanus Hunfridus, Adelradus, Marquardus,

Vdalricus

, et item

Vdalricus

monachi. De nobilibus: Bobbo comes, Bertholfus frater eius, Magenes, | Cunradus. De servitoribus: Cunradus, Bertholfus, Craft, Dragebodo, Giselherus, Diedericus, et de plebe quam plurimi.