Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 150


Datierung: 1147 01 30

<Oppenheym Wibelingen Gingen regie potestati in cambium traduntur>

In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Cunradus divina favente clementia Romanorum rex secundus. Si antecessorum nostrorum regum seu imperatorum piae devotionis limitem prosequentes, ad cultum divinae religionis regalibus abbatiis in posterum providere, et de statu et profectu illarum pro debito regiae auctoritatis oportune ordinare studebimus, id nobis tam ad presentis vitae tranquillitatem, quam ad futuram beatitudinem promerendam profuturum non ambigimus. Eapropter omnibus tam presentibus quam futuris Christi regnique fidelibus notum esse volumus, quod laureshamensis aecclesia multis et diversis supervenientibus infortuniis tantum in exterioribus distracta est, ut servicium regium, centum scilicet libras quas annuatim persolvere debebat, sine maximo sui detrimento explere non sufficeret. Divina igitur inspiratione, nec non petitione dilecti nostri Folcnandi abbatis, omniumque confratrum, beneficiatorum, ministerialium eiusdem aecclesiae commoniti, in hoc servitio persolvendo, regiae maiestatis auctoritate sub certo concambio eidem aecclesiae pepercimus. Tres enim curtes Oppenheim, Gingen, Wibelingen, eidem aecclesiae pertinentes, cum omni iure et utilitate, quae in presenti haberi, vel in futuro inde aelici potest in servitium et proprietatem regni recepimus, exceptis his quae de predictis villis homines seu ministeriales laureshamensis aecclesiae iure beneficiali ex antiquo possident; quae idcirco remisimus, ne forte dignitas regalis abbatiae militari clipeo, qui vulgo dicitur herschilt subtracte diminuatur. His quoque exceptis quae de eisdem villis ad servitium prepositurarum, custodiae, portae, hospitalis ex antiquo deputata sunt; cetera ut diximus in servitium et proprietatem regni per manum abbatis consensu totius aecclesiae contradita recepimus. Donamus autem et regia auctoritate confirmamus predicto abbati Folcnando, et omnibus successoribus eius, ut beneficiati, ministeriales, villici, subplementum quod ad servitium regium hactenus conferebant, deinceps ad mensam abbatis libere et sine omni contradictione persolvant, nec aliquis abbas hoc concessionis nostrae donum inbeneficiare presumat. Hoc autem concambium, et nostrae donationis statutum per presentis privilegii auctoritatem lege in perpetuum valitura confirmamus, edicto regali statuentes, ne aliquis successorum nostrorum regum seu imperatorum aut alia quaelibet persona magna sive parva, hoc concambii statutum infringere presumat. Si quis vero quod absit cassare temptaverit, centum libras auri componat, quarum dimidiam partem camerae regiae, reliquam vero abbati laureshamensi persolvat. Et ut hec verius credantur et omni deinceps tempore inviolata serventur, hanc inde cartam conscribi, et sigilli nostri impressione signari fecimus. Testes quoque in quorum presentia hec facta sunt, subter annotari iussimus, quorum nomina hec sunt: Heinricus mogontinus archiepiscopus. Anshelmus habelbergensis episcopus. Adolfus fuldensis abb. Heinricus hersveldensis abb. Wibaldus corbeigensis abb. Hermannus palatinus comes, Ludewicus provincialis comes, Godefridus et frater eius Bobbo comites, Heinricus comes, Sigebodo de Stubi, Lambertus comes, Ernestus comes, Wolframmus comes, Marquardus de Gruonbach, Bobbo comes, et frater eius Bertholdus, Cuonradus Sporo. Cunradus dei gratia Romanorum rex secundus. Signum domni Cunradi Romanorum regis secundi. Ego Arnoldus cancellarius, vice Heinrici mogontini archiepiscopi, et archicancellarii recognovi. Datum IIIa kl. febr. Anno dominicae incarnationis MoCoXLoVIIo. Regnante Cuonrado Romanorum rege secundo. Anno regni eius nono. Actum Fuldae in Christo feliciter. Amen.

Nec multo post Cuonrado rege hierosolimitanam expeditionem aggresso, Folcnandus abb. ad remense concilium ab Eugenio papa evocatus, hoc ab eo privilegium obtinuit, tum de aecclesiae suae libertate, tum de regalis concambii stabilitate.