Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 150

Kap. 150. Sed cum laurishamensis aecclesia innumeris ac diutinis calamitatibus usque ad id temporis attrita prorsus fuisset et exhausta, ut servitio centum marcarum quod regiae camerae singulis annis ex eadem sicut et de aliis quibusdam ecclesiis iure antiquo inferebatur, absque maxima sui destructione minime sufficeret, Folcnandus communicato fratrum, ministerialium, ac fidelium suorum consilio, tres abbatiae curias videlicet, Obbenheim, Wibelingen, Gingen, regiae potestati sub certis dumtaxat exceptionibus in concambium tradidit, atque aecclesiam suam ab eiusdem servitio inmunem perpetuo reddidit, modicum id quod adhuc exinde solvitur mensae abbatis assignans. Cuius concambii confirmatiuum preceptum a Cunrado rege traditum, ita se habet.