Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 145

Hic castrum Winenheim in quo tunc regale presidium fuerat data pecunia videlicet LXX libris aecclesiae restituit, pro qua postea deiectus curiam sancti Nazarii Magontiae sitam cum suis pertinentiis fratri suo Helphrico falso pignoris nomine locavit. Quam Diedericus filius eius cum quibusdam porte decimis adhuc violenter detinet. Interiectu deinde circiter unius anni

<Folknandus prioris successor>

Folcnandus ex preposito sancti Petri in Aldenmunster, fratrum votiva concordia, abbatia induitur. Quem Baldemarus apud sedem apostolicam adeo insectatus est, ut utriusque partis allegatio, et totius causae retractatio maguntino archipresuli Heinrico apostolica auctoritate delegata, nisi tumultuariae appellationis remedio, ex consilio regis Cuonradi, in presentia quoque ipsius apud Kelsterbach preventa fuisset et interrupta, Baldemaro rursus increvissent cornua. Appellationis hec fuit forma: