Notum sit omnibus in Christo fidelibus, qualiter ego Anshelmus, sanctae laureshamensis aecclesiae licet indignus abbas, cum Zundeboldo preposito abirinesbergensi, manu aduocati Bertholfi, aream et uineas in Scriezesheim hobariis atque curtariis preter ea quae iam in seruitio habuerunt, sub annua et determinata pen|sione iure hereditario contradidi, eisque concessi, ut cum aliquis hobariorum obierit, heres eius tantum quinque solidos wormatiensis monetae supradicti loci preposito, et unciam eius uillico tribuat, ac hereditatem suam possideat. Persoluere autem debent hobarii, unam carradam uini, et XXX malter siliginis; curtarii uero IIII amas uini, et XX malder siliginis; nostrae autem constitutionis noui heredes XXV urnas uini, XVIII malder siliginis et unum tritrici. Quae simul sunt, duae carradae uini et dimidia, malder LXXI. Preterea hobarii soluunt uillico prepositi in festo sancti Martini VI uncias, et de molendinis soluuntur VI unciae. Porro in Hetenesheim et in Ciloluesheim persoluuntur LXV malder tritici. Sed VIII malder tritici in Ciloluesheim dedimus in concambium pro molendino in Scrizesheim, quod pertinebat ad Aldenmunster. In Wibelingen de area et de uineis in festo sancti Lucae persoluuntur LIIIa malter tritici. De tribus mansis XXXa malder tritici; ex aliis autem bonis XXIIIa malter tritici. Que simul sunt CVI malder tritici, in Wibelingen. De Niwenheim soluuntur XV malder tritici; XVIII siliginis. De Rorbach soluuntur XXXVI malter siliginis, IIo malder leguminum, et X unciae. De Etingen in festo sancti Remigii I libra argenti. In festo sancti Remigii de Wesenloch persoluuntur IIo talenta et dimidium, de curtibus. In festo autem sancti et in pascha de huobariis III talenta persoluenda sunt. De monte autem ubi argentum foditur I marca; et de mercato XX marcae. De molendino uero XX et VI malder tritici. In festo sancti Martini de Blankestat persoluitur census VI unciae et dimidia. In festo sancti Remigii persoluitur census de Bergeheim XXXaIIIIor unciae. In pascha ibidem XXXIa unciae. De Hanscuhesheim in festo sancti Remigii hic census persoluitur. De XII hobariis pro seruitio et reditu soluuntur VIII librae. De dimidiis uero hobariis et molendinariis, et aliis curtariis VIIII talenta, et XIII solidi; carrada quoque uini, et IIae urnae. Item in festo sancti Martini persoluuntur VIII unciae preter IIII den. Ipso die de Etingen VIII uncie. Summa igitur totius census est LIIIIor talenta, V unciae, et VI denarii, siliginis LXXXVIII malder, leguminum II0. Tritici CLXXXVII malder. Vini IIIIor carradae et dimidia, et IIae urnae.