Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 138


Datierung: 1047 – 1052

<Ad idem.>

Ǒgo dei gratia abbas laureshamensis. Sanctae dei aecclesiae profectui tanto diligentius procurare debemus, quanto in celesti curia excelsius sublimari cupimus. Ecce in Hanscuehsheim ob aeternae retributionis mercedem, iura constitutionum quae ad nostrum seruitium pertinent, sine ulla interdictione, fratrum nostrorum petitione, in presentia primatum nostrorum ad seruitium sancti Michahelis archangeli constitvimus, quatinus inibi regularem disciplinam, iuxta fratrum sancti Nazarii consuetudines, eiusdemque loci constitutiones, ad plenum firmaremus. Et ne hanc constitutionem successorum nostrorum iniustitia vel inclementia subuertat, hanc chartam fecimus scribi, et legaliter confirmari. Anno autem incarnationis dominicae MoXXoVIo. Indictione VIIa. Regnante imperatore Heinrico secundo, acta sunt haec feliciter. Amen.

His succedens deo dignus pater Anshelmus, sua nichilominus liberalitate idipsum monasterium ditauit, pensionesque eius annuas in hunc modum annotari fecit.