Resuscitata igitur ex cineribus in quibus consederat laureshamensi aecclesia, dilectus deo et hominibus pater Anshelmus, non solum ibidem sacrae religionis uigorem roborare, sed etiam alibi propagare studuit, eaque gratia nouam cellam in monte Abrinsberk in honore sanctorum mrum. Stephani et Laurentii construxit. In quo opere precipuum habuit cooperatorem, quendam uenerabilem uirum, nomine Dietpertum. Is cum tempore anterioris hierosolimitanae expeditionis, quae per Godefridum ducem maxime promota est, quorundam fidelium pecunias qui in eodem procinctu erant apud se repositas haberet, eisque defunctis, nullus esset qui eas vel testamentario vel hereditario iure repeteret, heredem earum Christum facere, non rapinam arbitratus est. Quas aecclesiae oblatas, abbas in fabricam eiusdem monasterii expendit, eoque uenustissime ut cerni datur exstructo, aliorum quoque fidelium dei accedente beneficientia, decem fratribus inibi necessaria sufficienter adtraxit. Quomodo uero ipse abbas terminos montis ac siluae quos eidem cellae adtribuit, a terminis sancti Michahelis certis limitibus discreuerit, testimonium ipsius in medium adducamus.