Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 134b

<De abbate Anshelmo, et de incendio ecclesie atque de eius instauratione.>

Quo recedente ut diximus Hirsaugiam, Anshelmus concordi fratrum aelectione subrogatur, uir consilii, et magnae circumspectionis. Qui induens pro thorace iustitiam, et accipiens pro galea iudicium certum, primum obpressores aecclesiae uidelicet Bertholfum aduocatum, eiusque exactores, ac ceteras huiusmodi pestes, qui iam deuorauerunt Israel toto ore, uiriliter expugnauit ac prostrauit, atque familiam cum rebus aecclesiae ex ipsis hiantium faucibus eripuit. Thesaurum quoque aecclesiasticum quem ante|cessorum suorum damnabilis ambitio in diuersa distraxerat, maxima industria summoque labore plurima ex parte recollegit, fiscos quoque regales quos Winitherus et alii, laicorum ditioni et usui subiecerant, aecclesiae fratrumque seruitio restituit, scilicet Bruomad, Gingen, Langena, Rumphenheim, Liutereshusen, Sahssenheim, imperatoriae maiestatis patrocinante clementia. Uerum cum iam tempus inmineret, ut inciperet iudicium de domo domini, propter peccata prophetarum eius, et iniquitates sacerdotum eius, compleuit dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae, et succendit ignem in Syon, et deuorauit fundamenta eius. Anno etenim dominicae incarnationis MoXCo euolutis ab exortu monasterii ipsius plus minus CCCisXXVI annis, XII kal. aprilis, repentino ac miserabili incendio tota laureshamensis aecclesia conflagrauit, illasque regum ac principum nobiles et ueteres operas et impensas, parietes auro argentoque pretextos, fornices marmore, ebore, gemmisque interstinctos, preciosam purpurae copiosamque subpellectilem, omne denique quod pulchrum erat uisu, cum circumpositis aedificiis edax flamma fauillatenus absorbuit. Quae calamitas qualiter aut unde processerit, comperta a maioribus rerum fide, castigata breuitate succingamus. Ipsa quam prediximus die uergente iam in uesperum, postquam exemplo carnalis Israel sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere, forte inter cetera ludorum exercitia, discus in extrema marginis hora ut solet accensus, militari manu per aera uibrabatur, qui acriori impulsu circumactus, orbicularem flammae speciem reddens, tam ostentui uirium, quam oculis mirantium spectaculi gratiam exhibet. Is a quodam non tam perniciter quam infeliciter tandem intortus, ad summum aecclesiae fastigium imprudenti iactu euolauit, ubi inter tegulas et cariosos asseres artius insidens, animante uento fomitem incendio prebuit. Quid multa? Primo castellum mirabili dolatura fabrefactum, in quo signa aecclesiae dependebant, funibus exustis ne quis sonitu excitari posset arripuit, dehinc totam superiorem fabricam, turres quoque cum porticibus flamma uictrix obtinuit, ad extremum bulliente plumbi deliquio, cuius materiae omne tectum fuerat, subueniendi, ingrediendi, vel quippiam exinde eruendi omnimodam abstulit facultatem. Erat tunc miseranda rerum facies, tot preclara tam aecclesiae quam totius monasterii aedificia, tot insignia ornamenta, repentina flammarum uastitate deuorari, et plurimis absumptis, pauca admodum, vel manu collecta, vel securi et ascia deiecta, summo sudore et periculo, ex ipsis incendii globis uix liberari. Qualis tum calamitas, quae miseria, qui clamor, qui luctus, qui gemitus, quae suspiria, lamentaque omnium fuerint, facilius est tacendo conicere, quam multa dicendo parum dicere. Sic egressus est a filia Syon omnis decor eius, sic consumpta sunt omnia desiderabilia eius, dissipauitque dominus quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum. Sed non obliuiscetur misereri deus, nec continebit in ira sua misericordias suas. Visitauit enim in uirga iniquitates eorum, et in uerberibus peccata eorum, misericordiam autem suam non dispersit ab eis, et paraclytum suum misit eis. Postquam igitur tam inclita et tam illustris aecclesia tam graui conflagrauit incendio, primum ut se habent humana, maximus dolor, dehinc ex dolore querula causatio, non solum | aecclesiae familiam, sed et omnem accendit prouinciam, ignorantes quia dei iudicia sunt abyssus multa, ideoque asserentes, laureshamense cenobium, tanti nominis, tanti meriti martyrem, beatum uidelicet Nazarium non habere, vel potius numquam habuisse patronum, cuius in tanto periculo declinando non sensisset patrocinium. Qui doloris gladius, priore grauior, ad usque abbatis pertransiuit animam, ueritus ex tali desperatione, non solum eandem ecclesiam restaurari non posse, sed et perpetuo excidio perditum iri. Totus igitur conuersus ad dominum, communicato fratrum consilio, indictoque tridui ieiunio, exclusis omnibus, sub armata quoque custodia, ne quis extraneus arbiter interveniret, paucis adhibitis, post altare beati martyris infodi, et humum altius egeri precepit. Ubi diutino labore expenso, duo demum sarchofaga mirae magnitudinis, sed alterum altero aliquanto depressius repererunt, quibus introspectis cum uacua deprehendissent, spem omnem fidemque perdiderunt. Verum abbas obstinato in deum animo, et in spem contra spem credens, dum impensius insistere, et ceptum persequi iubet, Otto quidam nobilis tum architectus, repentino velut concaui sonitu diuinum quid animo concipiens, aenixius institit, nec multo post tumbam marmoream magnifici decoris, sigillis ac nodis ferreis artius obsignatam, remoto circumposito lapidum aggestu, explicuit. Qua reserata, inuenta est archa plumbea, fideliter ibidem inserta, continens inestimabilem et semper optabilem thesaurum, corpus uidelicet beatissimi martyris, patris ac patroni nostri Nazarii, preciosissimo inuolutum serico, membris niueo candore conspicuis, iam beatae resurrectionis gloriam quodammodo preferentibus, uulnerumque locis quae in passione in abscisi capitis uertice humeroque acceperat, triumphales martyrii titulos protestantibus, exhalantibus insuper velut ex paradisi deliciis, omnium aromatum incomparabilem flagrantiam. Ac ne quid in cordibus intuentium resideret ambigui, lamina plumbea pectori martyris apposita, tale continebat inscriptum, Scs. Nazarius Mediolani passus. Cuius passionis siue revelationis locum, tempus et ordinem, si quis plenius nosse desiderat, ex armario laureshamensi ab apostolica sede antiquitus illo directa, mutuari poterit. Inuento itaque tam obtato, uotisque omnibus ac suspiriis efflagitato, sacratissimi corporis thesauro, uniuersorum lacrimae vertuntur in gaudia, immo gaudia resoluuntur in lacrimas, communis omnium letitia, tripudium et exultatio, deo laudes, deo gratias concinentium, ac de patroni sui corporali quoque presentia, de qua olim pene ambigebant, oculata fide gloriantium. Protinus audita uoce tantae iocunditatis, euangelizante diuina gratia gaudium magnum omni populo, innumerabilis utriusque sexus confluxit multitudo, sacrosanctas reliquias uenerari, salutare, et spectare gestiens, et honori beati martyris, uota, preces, et hostias perquam uberrimas offerens. Quorum desideriis abbas satisfacere cupiens, ipsam arcam in qua sacrum corpus depositum erat, per baiolos sacerdotes in turbas efferri, et palam omnibus conspici dedit. Cumque nec sic exsatiarentur, et geruli sancti corporis disruptis ex nimia compressione sacris uestibus, calore simul et labore periclitarentur, venerabilis Ebbo, wormaciensis episcopus, in hoc ipsum euocatus, in editiori loco ante aecclesiam sancti Martini consistens, caputque beati | martyris reuerenter omnibus ostendens, ecce ait corpus, ecce caput domini uestri, patris uestri, patroni uestri, deo digni ac dilecti mris. Nazarii, de cuius presentia ambigebatis, de cuius patrocinio desperabatis. Ecce inquam, ecce ipse, qui uos propter peccata uestra cibauit pane lacrimarum, qui uobis propter merita sua dedit hodie uocem exultationis et salutis in tabernaculis iustorum. Hinc uos dominum formidate, patrem amate, patronum iugiter implorate, scientes procul dubio uobis a deo collatum, deuote sibi seruientibus pium protectorem, sua diripientibus seuerum ultorem, resipiscentibus promptum intercessorem. His dictis, omnium aequa gratulatio, equa iubilatio, unus clamor, una uox erat omnium:

O sacer, o clemens, pater et patrone Nazari,

supplicibus famulis auxiliare tuis,

familiam tuam propicius respice, ut te protegente ab omni aduersitate sit libera, et in bonis actibus tuo honori sit deuota. Accessit huic sanctae letitiae euidens dei gratia. Nam cum et ex confertissima multitudine, et ex nimia estiui caloris intemperie, iam tum erant nonae iunii, multi adeo decoquerentur, ut extremum traherent spiritum, subito in ipso feruore diei, ille qui producit uentos de thesauris suis, emisit ventum roris flantem, et post ignem et commotionem flauit sibilus aurae tenuis, et uere ibi dominus. Cuius refrigerio ita omnes refecti, ita refocilati sunt, ut hanc gratiam meritis beati martyris asscriberent, seque celesti rore debriatos plena fide assererent. Tanta uero fidelium deuotio, tanta oblationum affluentia, piaque concertatio fuit, ut matronae inaures, armillas, monilia, anulos, gemmas, et queque preciosa super sacras reliquias raptim iactarent, ceterique tam diuites quam mediocres pro uirili parte in tabernaculum domini ea quae habebant offerrent. Vnde in breui tum ex oblatis impendiis, tum ex incendii reliquiis, eadem restaurata est ecclesia, et si non ea qua olim mirae uenustatis aelegantia, tamen prout facultas subpetebat, et temporis indulsit festinantia. Preterea dominus ob coronam et gloriam sui martyris, benedixit coronae anni benignitatis suae, ita ut campi replerentur ubertate, et exultatione colles accingerentur. Proximo siquidem anno infra omnes dumtaxat eiusdem aecclesiae terminos singularis exstitit prouentus glandium, atque insequenti tanta fertilitas messium, ut obliuioni daretur retroacta iugis trium annorum sterilitas. Inter miracula uero vel tunc vel deinceps facta, illud tanto ammirabilius quanto terribilius habetur, quod obpressores familie suae beatus martyr, a translatione sua usque ad hoc temporis, numquam passus est impune et absque graui animaduersione uita excedere. Alii namque bello turpiter uicti, dolore tedioque probrose perierunt, alii intestati et exheredati predia ac beneficia sua extraneis possidenda reliquerunt, alii subitanea morte preuenti, preclusa uoce, impenitentes inter rapinas pauperum exspirauerunt, alii putrefactis uitalibus, inflati et turgidi, scatente sanie cum fetore putidissimo extabuerunt, alii inter epulas ex inopum rebus apparatas, subitam totius corporis paralysin inciderunt, atque plus biennio elingues et muti, rebus et honore priuati, uitam finierunt. Reliquiae quoque impiorum cottidie deficientes, quem|admodum fumus deficiunt, et ad nichilum deueniunt tamquam aqua decurrens. Martyr quippe noster patiens, sed fortis est redditor. Intendit enim arcum suum donec infirmentur, ut tum sicut cera quae fluit a facie ignis auferantur: Unde metuendum est, ne iuxta Danielem, rursum ex sententia uigilum decretum sit, sanctorumque sermo ac petitio sit, ut arbor illa fortis et magna, proceritate celum adtingens, in cuius ramis uolucres, sub cuius umbra bestiae conuersabantur, precisis iam ramis eius, et decussis foliis, ipsa quoque succidatur, et vinculis insolubilibus uinciatur. Sed hec hactenus; nunc ad ordinem redeamus.