Datierung: 1071 06 29
In Christi nomine Ǒdalricus dei gratia laureshamensis aecclesiae abbas, omnibus Christi fidelibus, tam futuris quam presentibus. Scientes nos in hoc vocatos, in hoc positos esse, ut decorem domus dei diligamus, divina favente clementia animum induximus, non solum aecclesiae nostrae dispersa congregare, uerum etiam in his maxime quae sunt ad deum, diruta reformare, et reformata propagare. Ea propter notum sit omnibus Christi fidelibus, qualiter nos ob honorem dei, et beati Petri principis apostolorum, cellam Aldenmunster, primitivam aeclesiae nostrae matrem, monitu et rogatu serenissimi Heinrici domni nostri, quarti regis, nec non fratrum, ministerialium, ac fidelium nostrorum consultu et annisu, diu desolatam renonavimus, et ad divinae religionis augmentum, fratres nostrae professionis ibidem adunavimus. Quorum usibus et sustentationi nos per omnia prospicere satagentes, preter cetera prefato monasterio a nobis collata, curiam nostram in Sahssenheim minori, ad nos solummodo spectantem, cum omnibus pertinentiis suis, intus et foris, omni iure et integritate, prout a nobis habita est, plene et absolute, rogatu, consilio, et consensu quorum supra, eidem cellae tradimus, et tradendo confirmamus. Et ut familiam eiusdem curiae ab omni gravedine et molestia inmunem redderemus, a tribus principalibus mallis, qui vulgo ungeboden ding vocantur, quibus ad curtim Liutereshusen annuatim manniebatur, utrorumque consensu eam omnimodis absolvimus, soli preposito in Aldenmunster, suisque fratribus, omni possessione, omni subiectione, omni functione, perpetuo servituram. Verum ut huius nostrae donationis tenor, per futura temporum curricula stabilis et inconuulsus permaneat, paginam hanc exinde conscriptam sigilli nostri impressione roboravimus, eamque tam in nostra quam in predicta ecclesia in perenne monimentum reponi iussimus. Quisquis igitur hoc nostrae constitutionis privilegium, quoquo modo infringere, in deterius permutare, sive adnullare, sciens presumserit, a gratia iusti iudicis dei semper extorris efficiatur, et ab introitu regni celorum cuius claves beato Petro commissae sunt excludatur, et penam Iudae proditoris cum omnium reproborum capite et corpore aeternaliter nisi resipiscat sortiatur. Actum in ipsa ecclesia Aldenmunster, coram fratrum, ministerialium, ac plurimorum laureshamensis aecclesiae fidelium frequentia, in festo beati Petri. Anno dominicae incarnationis MoLXXoIo. Regni uero Heinrici quarti romanorum regis anno XVo. Introitus autem domni Ǒdalrici abbatis anno XVIo. Indictione ..., feliciter in Christo. Amen. Ab eo quo primum per Ruodgangum archiepiscopum eadem consecrata est ecclesia, anno CCCoIIIIo.
Preterea super eiusdem monasterii statu et possessionibus precepti regalis auctoritatem expetivit, et in hunc modum accepit.