In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Si venerabilia ecclesiarum dei loca, alicuius commodi utilitate ad laudem dei stabilire, confirmare, ac sublimare studuerimus, nobis id ad animae remedium, regnique nostri statum profuturum esse, minime dubitamus. Quapropter nouerit omnium Christi fidelium, nostrorumque universitas, qualiter Ǒdalricus laureshamensis abb. nostram adiens serenitatem, omni a nobis studio postulavit, quatinus sub nostrae confirmationis atque inmunitatis auctoritate, liceret sibi sub sancti Petri apostolorum principis et omnium apostolorum honore, monasterium restaurare in insula quae proxima laureshamensi monasterio inminet, pretitulato nomine Aldenmunster. Rogauit etiam nos eidem monasterio confirmare ad usum fratrum deo ibidem sub regula sancti Benedicti seruientium, loca cum pertinentiis suis his nominibus designata. In Bettenkircha XX huobae et dimidia, et VII areae. In Binegarden possessiones XI et dimidia, et XI areae. In Lerlebach XIIII huobae, cum duabus partibus decimae, et molendinum, et pars siluae, et riuus aquae. In Dresla VIII huobae, et molendinum, et rivus aquae, et IIIes areae. In Sahssenheim minori VIII huobae, et XV areae. In Copenrod VI areae. In Eschilbach pars silve, et XXIIII huobae, et II molendina, et IIae areae. In Rumphenheim una huoba cum uineis. In Basinesheim vineae. In Hephenheim vineae. In Sulzbach una huba cum uineis. In Winenheim unum molendinum et prata. In Superiore Sahssenheim una huoba. In Hanschuhesheim vineae. In Michelenvelt VI hubae, X areae. In Osteringun III hubae. In Walheim II hubae, cum uineis. In Nitmaresbach II huobae. In Stifteswilre II huobae, et lucus. In Grubindun I huoba. In Siezun I huoba. In Ensingun dimidia huoba. In Wilre III huobe et dimidia In Sigemundesheim II huobae. In Bûslat XIII huobae. In Waltdorf et in Bebingun VII huobae. In Gennenheim I huoba cum vineis. In Swezingun I huoba. In Wibelingun I huoba. In Strazheim III huobae. In Bibeloz I huoba. In Superiori Rorheim I decimatio. In Gernesheim III hubae, et unum molendinum, et vinea. In Dinenheim II huobae, cum vineis. In Sulzheim I huoba. In Wiggenrode I huoba. Cuius petitioni quia rationabilis atque religioni dedita videbatur, aurem libentissime accommodavimus, atque eidem aecclesiae ab ipso concessa, per hanc nostram regalem paginam concedimus, atque confirmamus. Interdicendo itaque interdicimus, ut nullus posthinc abbas eidem monasterio, de prenominatis locis aliquid posthinc auferre, et ad suos usus conferre, sive alicui militi in beneficium dare presumat. Si autem quod absit fecerit, dei omnipotentis offensam, et sancti Petri apostoli inprimis incurrat, et ut banni nostri transgressor, auri optimi libras C ad cameram nostram persolvat. Et ut hec nostrae ingenuitatis auctoritas, stabilis et inconvulsa permaneat, hoc preceptum inde conscriptum manu propria confirmantes, sigilli nostri iussimus impressione insigniri. Sigehardus cancellarius, uice Sigefridi archicancellarii recognovi. Data Anno dominicae incarnationis MoLXXoIo. Indictione ... Anno domni Heinrici quarti regis XVo. Actum Lauresham. Feliciter. Amen.