Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 126

Abbas igitur habito consilio dans locum irae precepto paruit, et Magontiam se ad sanctum Albanum contulit. Verum milites et fideles aecclesiae, eius absentiam non ferentes, veriti ne qua hostibus daretur occasio, statim eum revocaverunt, et Adelberto comiti de Kalewa, tum inter eos et natu, et fide, amicorumque ac militaris rei copia preminenti commendaverunt. Episcopus autem rege Triburim reducto, castri nitebatur obsidionem, estimans si eo vi potiretur, omnia sibi ex sententia cedere. Quod dum opinato tardius procederet, conspirantibus in eum principum odiis, quae sibi et fastu superbiae et rapaci ingluvie consciverat, insidiis undique conclusus, regio uix septus munimine, nocturna fuga turpiter elapsus est, atque ita consilium Achithofel infatuatum est. Median te igitur Sigefrido magontiensi, et Annone coloniensi archiepiscopis, Rudolfo quoque et Godefrido ducibus, ceterisque regni primatibus, fugato communi omnium hoste, plurima quae in regno erant sub rege puero perperam gesta correxerunt, atque abbatem laureshamensem non tam ad regis quam ad regni presentiam asciuerunt, promittentes ei per legatos pro iustitia et libertate aecclesiae suae se daturos et salubre consilium, et fidele patrocinium. Qui communicato XII illustrium fidelium suorum consilio, quo numero etiam beneficialis summa militaris clipei, qui uulgo dicitur Hereschilt, laureshamensis aecclesiae adtinens, includitur, singulis pro quantitate beneficii centenos milites armatos ut traditur assignauit, eosque distinetis ordinibus incedentes, maxima frequentia insequens, tam tutus quam ornatus regis et regni conspectui se obtulit. Ubi favore omnium principum in gratiam regis reducitur, benigne suscipitur, et cassatis universali sententia cunctis episcopi molitionibus, cum summo honore et gloria revertitur IIIIa. non. febr., gaudentibus suis deumque laudantibus, qui dedit eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis, pro spiritu meroris. Cui rex priuilegium quoque libertatis et inmunitatis more antecessorum suorum tradidit et confirmavit, hanc habens continentiam.