Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 126


Datierung: 1067

Heinrici quarti, de inmunitate et libertate laureshamensis aecclesiae.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Si erga loca divinis cultibus mancipata, propter amorem dei, eiusque in eisdem locis sibi famulantes beneficia oportuna largimur, premium nobis apud deum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Unde nouerit sagacitas seu utilitas omnium fidelium nostrorum, tam futurorum quam et presentium, quia vir venerabilis Ǒdalricus abb. ex monasterio Laureshammo, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi et sanctus Nazarius mr. in corpore requiescit, quod est situm in pago reninse, super fluvium Wisgoz, optulit obtutibus nostris auctoritatem inmunitatis domni et. progenitoris nostri Cuonradi imperatoris augusti, in qua continebatur insertum, qualiter idem progenitor noster ipsum monasterium, ob amorem dei, tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium, semper sub plaenissima tuitione, et inmunitatis defensione, ab omni inquietudine iudiciariae potestatis consistere fecisset. Propter firmitatem tamen rei postulavit a nobis predictus abb. ut paternum morem sequentes, huiuscemodi nostrae immunitatis preceptum, ob reverentiam sancti Nazani circa ipsum monasterium fieri censeremus. Cuius petitioni libenter assensum prebuimus, et hoc nostrae auctoritatis preceptum circa ipsum monasterium, et monachos ibidem deo famulantes, inmunitatis atque tuitionis, firmitatis gratia, pro divini cultus amore, et animae nostrae remedio fieri decrevimus, per quod precipimus atque iubemus, ut nullus iudex publicus, vel quislibet ex iudiciaria potestate, aut ullus ex fidelibus nostris, in aecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones predicti monasterii, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis, infra ditionem regni nostri iuste et legaliter possidet, vel | quae deinceps eidem collata fuerint monasterio, ad causas audiendas, vel freda, aut tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fideiussores tollendos, aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam seruos super terram ipsius commanentes, iniuste distringendos, nec ullas redibitiones, aut illicitas occasiones requirendas, nostris nec futuris temporibus ingredi audeat, nec ea quae supra memorata sunt, penitus exigere presumat. Sed liceat memorato abbati suisque successoribus, res predicti monasterii, sub inmunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere. Quicquid etiam ius fisci exinde exigere poterat, in integrum eidem concessimus monasterio, scilicet ut in alimoniam pauperum, et stipendia monachorum perennibus temporibus proficiat in augmentis. Et quandoquidem divina vocatione supradictus abb. vel successores eius de hac luce migraverint, quamdiu ipsi monachi tales inter se invenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere ualeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum, licentiam habeant eligendi abbates, quatinus ipsis seruis dei qui ibidem deo famulantur, et pro genitore nostro, et pro nobis, et pro coniuge nostra, et stabilitate totius imperii nostri a deo nobis collati, et eius clementissima miseratione per inmensum conseruandi, iugiter domini misericordiam exorare delectet. Et ut hec auctoritas nostris futurisque temporibus domino protegente valeat inconvulsa consistere, manu nostra subter firmavimus, et sigilli nostri impressione sigillari iussimus. Signum domni Heinrici quarti regis M. Sigehardus cancellarius, uice Sigefridi archicancellarii recognoui. Data... Anno dominicae incarnationis MoLXoVIIo. Indict. Va. Anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis XVo. Regni vero XIo. Actum Wihiae, feliciter. Amen.