Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. 123b.

Anno dominicae incarnationis ... post hunc quoque Ǒdalricus, una omnium voce, pari voto eligitur, ipso videlicet anno quo Heinricus III imperator Saxoniae decedens Spirae appositus est ad patres suos. Qui positus super candelabrum, ut luceret omnibus in domo dei, exemplo antecessoris sui piae memoriae Reginbaldi, studio divinae religionis animum intendens, ecclesiam monasterii in Abrinsberk, libris, tabulis, crucibus, auro, argento, atque ebore redimitis, venustissime decoravit. Insulam quoque proximam quae dicitur Aldenmunster ex diutino situ vastitatis erutam, edificiisque oportunis quaqua versum exstructis innovatam, divinis obsequiis mancipavit, atque fratribus ibidem deo famulantibus necessaria tam animae quam corporis accuratissime providit; divino ut credimus instinctu, ut viam dominicis equis in luto aquarum multarum faciens, feras harundinis increparet, et iusti fulgentes tamquam scintillae in harundineto discurrerent. Qui licet ex palustri exhalatione quatuor Egipti plagas, ranas, scinifes, muscas, et nebulas, crebro patiantur, pluribus tamen contra hec divinae gratiae remediis muniuntur, procurante eis patre Vdalrico, butirum de armento, et lac de ovibus, cum adipe pinguium, medullam quoque tritici, et sanguinem uuae meracissimum. Ubi etiam, si eis in mentem ueniunt, cucumeres, pepones, porri, caepe et allia, abunde subpetunt, et pro ollis carnium, gratuita copia piscium. Cellam nichilominus in Michlinstat CCisLaIIIbus annis desolatam restaurauit, et necessariis vitae subsidiis impense collatis, religiosos inibi fratres adunauit. Hic pater cum per continuos nouem annos, in summa pace et quiete, creditam sibi gubernasset familiam, decimo iam instante, nauicula laureshamensis aecclesiae subito magnis cepit iactari fluctibus, domino Jesu peccatis exigentibus dormiente. Qui tamen solita clementia discipulorum precibus suscitatus, statim surgens imperauit uentis et mari, et facta est tranquillitas magna. Nam per quosdam magis quae sua quam quae Jesu Christi querentes, libertas eiusdem aecclesiae aliquantum impacta quidem est, sed deo propitio nec labefacta nec subacta est. Quae res quibus auctoribus emerserit, quemue exitum acceperit, prout a maioribus memoriae traditum est, strictim adtingamus.