Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 119

Cartula mancipiorum de Frumenstetin in Thuringia.

Notum sit omnibus tam presentis evi quam et futuris fidelibus, qualiter quidam de Fruminstetin, nomine Heinricus, tres annos lepra fatigatus, et ex revelatione dei et sancti mris. eius Nazarii feliciter ammonitus, se eiusque mancipia suamque posteritatem ad altare sancti Nazarii libera manu tradiderit, et unius denarii eandem posteritatem et mancipia eius duorum denariorum census, in eiusdem sancti natalicio perhenniter debitores esse constituerit. Aduocatum autem et magistrum nullum alium nisi quem ipsi et sui posteri elegerint sibi preesse statuit, nec ullius placiti cogendos nisi unius firmiter stabiliuit, in quo etiam de nulla re reddant rationem, exceptis IIIor causis, scilicet de lite, de furto, de preda et si quid de rebus ecclesiae supradicte agendum fuerit. Post mortem vero alicuius illorum si absque liberis fuerit, omnis possessio que apud illum inveniatur, custodi aecclesiae ad Lauresham deferatur. Hec autem cartula renovata est in Lauresham tempore Heinrici imperatoris tercii, Winthero abbate, Sigelao preposito et custode, presentia testium, quorum nomina subscripta sunt. Arnold, Hezzel, Herbertus, Godebertus, Merbodo, Diegoz, Berolf, item Berolf, Hildebraht, Walpraht, et multi alii.