Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 120

Anno dominicae incarnationis .. reverendo patre Reginbaldo spirensis aecclesiae ut diximus infulis decorato, Humbertus violenter intruditur, nulla quidem fratrum aut militum electione, aut canonica institutione, sed aulicorum quorum fauorem sibi multa pecunia utpote prepositus et aecclesiae pseudoyconomus diu conciliaverat, studiis et patrociniis fultus, nec per ostium intrans, sed aliunde ascendens. Qui statim in ipso introitu, nefariae cupiditatis totas laxavit habenas, notamque ambitionis, velut sub honestatis pretextu colorabat, mirum in modum discordantibus viciis, idem et avarus et prodigus. Primus siquidem et utinam solus, alter post Ezechiam Manasses, laurishamensem ecclesiam, illam, inquam, filiam Syon inclitam et amictam auro primo profanavit, expilavit, profligauit, atque illo nobili et augusto ornatu et thesauro, regum, imperatorum, dei fidelium, et antecessorum suorum ferventibus studiis amplissime conlato, subrepto per hunc, immo prorsus direpto, manum quoque suam misit foris ad omnia desiderabilia eius. Nam cognatis suis, quos sibi potius secularis fastus, quam naturae germanitas deuinxerat, et quorum ambitu ad hanc dignitatem aspiraverat, exposuit res aecclesiae distrahendas atque prostituit, et quae ipsi monasterio fratrumque usui stipendiisque serviebant, sub beneficii nomine distribuit, videlicet, Hagenheim, Cruftillam, Gruonouua, Luodenbach, Sahssenheim, Burrifelden, Heidebach, vineas quoque in Dohssenheim, uberes et perquam optimas, sacrosancto altaris ministerio antiquitus dedicatas. Ad extremum purpuram preciosissimam, auro per totum contextam, capacitate longitudinis totius sanctuarii ambitum cingentem, profanis ignibus iniecit, et aurum quod plurimum inerat eliquari fecit, aurum scilicet sitiens, et aurum bibere gestiens. Cuius non modica particula a quodam fratre qui zelo Finees ductus preceps irruit, ex incendiis erepta, usque ad tempora nostra hic durauit, postremo et ipsa cum reliquiis uasorum domus dei, per Nabuzardan in Babilonem abducta. Verum qualiter diuina ultione in auctorem tantae presumptionis animaduersum sit, prout a maioribus nostris accepimus non ab re visum est hic inserere, ut discant aecclesiarum prelati, quorum exempla imitantur, eorum exitum pertimescere. Nam protinus inter ipsius purpurae incendia, cepit acerrimo vitalium ac totius corporis dolore estuque discruciari, nocteque insecuta, cubiculariis non tam somno quam divino nutu profundissime consopitis, gravissimis morbi et sitis ardoribus exestuans, usque ad mortem augustiari. Cum etiam subita luce coruscante cubiculo, aspicit personam reuerendi admodum vultus, vultu flammeo, oculis ardentibus, corrugata paulum fronte, clamide purpurea auro intermicante, sed plurimum scissa, corona gemmis stellantibus insignem, barba aurea, sed semiusta, pateram vino plenam manu preferentem. Interrogatus an siti afficeretur, grauissime, ait. Quaesitus an se recognosceret, metu conscientiae deiectis in terram oculis obmutuit. Ego sum inquit Nazarius, huius domus, huius familiae dominus et patronus, quam precio sanguinis sui redemptam, Christus Jesus, in precium sanguinis pro ipso fusi michi contulit, restituens et hic centuplum, et in celis uitam aeternam. Hanc domum, hanc familiam mei iuris, meae prouidentiae, deterior crucifixoribus Christi, inuasisti, scidisti, diuisisti, militibus tuis tunicam inconsutilem desuper contextam sorte distribuisti, ad extremum in ipsam faciem et os meum impias faces ingerens, huic barbae turpes notas inussisti. Quapropter dabis penas dignas meritis, Christo iudice, Christo | uindice, neque bibes a modo de hoc genimine uitis terrenae, sed accipies hac die hora nona calicem irae de manu domini, de quo bibent omnes peccatores terrae. Quo dicto, et visio finem, et mors subsecuta uisioni fecit fidem. Hec ex seniorum nostrorum relatu, salua penes ipsos rerum fide, non ociose perstrinximus, quatinus nostri temporis aecclesiarum non tam prelatos quam aelatos, dominos non patres, exactores non pastores, quos non terret Balthasar, Antiochus, aut Heliodorus, terreat saltim vel noster Humbertus.

Anno dominicae incarnationis ... post Humbertum Bruningus ex fuldensi cenobio subrogatur, morum laudabilium, et bonorum actuum sectator. Qui quamvis crebris viscerum doloribus cruciaretur, tamen instantia eius cottidiana fuit, iugis sollicitudo, et provida dispensatio rerum aecclesiasticarum. Tandem velut aurum in fornace probatum, longa excoctus molestia, septimo ministerii sui anno, transivit ad dominum. Hic ornatum aecclesiae ab Humberto direptum, in cappis reparans augmentavit. Beddenkircha villam acquisivit, familiae suae veteres insolentias dictante iustitia compescuit, et in preuaricatores huiusmodi sententiam promulgavit.