Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 91


Datierung: 1008 11 04

Heinrici II. de mercato in Oppenheim.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex.Notum sit omnibus nostris fidelibus, presentibus scilicet ac futuris, qualiter nos interventu atque petitione Bobbonis, loresheimensis abbatis, in quodam loco monasterii sive abbatiae suae, in honore sancti Nazarii mris. constructae Oppenheim dicto, et in pago Wormesveld, in comitatu vero Zeizolfi comitis sito, sibi suisque successoribus, qui ibi pro tempore ordinati fuerint, licentiam mercatum construendi, et mercimonia exercendi, in omni sabbatorum die, cum banno et theloneo, sive cuncta publica functione, eiusque utilitate, per hanc nostram preceptalem paginam perpetuo iure concedimus, atque largimur, ac de nostro dominio in eorum dominium et potestatem omnino transfundimus, ea videlicet ratione, ut predictus Bobbo abbas eiusque successores, prescriptae scilicet abbatiae provisores, de prenominato mercato, banno, theloneo, seu eius utilitatibus, dehinc liberam habeant potestatem quicquid eis placuerit faciendi, omnium hominum contradictione remota. Et ut hec nostrae donationis auctoritas stabilis et inconvulsa omni permaneat tempore, hoc preceptum inde conscriptum manu propria corroborantes, sigillo nostro insigniri iussimus. Signum domni Heinrici regis invictissimi M. Eberhardus cancellarius, uice Willigisi archicapellani recognovi. Data pridie non. novemb. Indictione VIa. Anno dominicae incarnationis MoVIIIo. Anno vero domni Heinrici secundi regnantis VIIo. Actum Treueris, feliciter. Amen.