Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 87 (Reg. 3595)


Datierung: 1000 06 11
Ausstellungsort: Hohentwiel

Ottonis III. de mercato in Winenheim.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto superna favente clementia Romanorum imperator augustus. Notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus atque futuris, quod nos interventu Werinherii venerabilis abbatis monasterio in quo ipse venerabiliter preesse dinoscitur, concessimus, perdonavimus, et statuimus imperiali potentia, ut in quodam suae aecclesiae loco Winenheim, publicum sit mercatum, ita ut omnes negotiatores id ipsum mercatum ineuntes, negotiantes ineundo et redeundo pacem obtineant, atque ut id ipsum mercatum semper in omni quarta feria frequentetur cum omni theloneo et banno, sicut publicum mercatum in ceteris ciuitatibus et villis colitur, firma precipimus auctoritate. Si quis igitur id ipsum mercatum frangere temptaverit, aut in aliqua re violaverit, sciat se compositurum nostrum imperialem bannum. Quod ut verius credatur ab omnibus, hanc paginam manu propria corroborantes, sigillari precepimus. M. Signum domni Ottonis cesaris invicti. Heribertus vice Willigisi archiepiscopi recognovi. Data IIIo idus iunii. Anno dominicae incarnationis Mo. Indictione XIIIa. Anno tercii Ottonis regnantis XVI, imperii quinto. Actum Dvelli.