Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 66 (Reg. 3569)


Datierung: 940 09 15
Ausstellungsort: Kr. Malmédy

Preceptum primum Ottonis I. de inmunitate laureshamensis cenobii.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina favente clementia rex. Si liberalitatis nostrae munere loca deo dicata nostro relevamus iuuamine, atque tuemur, id nobis ad temporalem vitam feliciter deducendam, et aeternae felicitatis premia capessenda liquido profuturum esse credimus. Quapropter nouerit omnium fidelium nostrorum industria, qualiter Eberisus venerabilis episcopus, nosterque fidelis compater, serenitatis nostrae clementiam adiens postulavit, ut monasterio quod Lauresham dicitur, et in honore sancti Nazarii mris. constructum esse dinoscitur, deique famulis ibidem deo et sancto N. seruientibus, nostrae liberalitatis et inmunitatis preceptum fieri decrevissemus, per quod prenotati monasterii deique servitores res et potestates quas per totam abbatiam iure debent habere, firmius ac plenius per nostram auctoritatem habere ualuissent. Cuius petitioni ob amorem dei omniumque sanctorum, et ob remedium animae patris nostri nostraeque animae, et pro incolomitate nostra coniugisque nostrae ac prolis, assensum prebentes, ita fieri decrevimus, ita ut prenominatus venerabilis Eberisus episcopus, quem prenuncupati monasterii catervula cum nostra licentia, nostrorumque fidelium consultu, in paternum abbatem elegit, eandem abbatiam quamdiu ex dei misericordia ei spacium vivendi conceditur, sine ullius hominis contradictione obtineat atque regat. Post eius vero discessum, ut regularis fraternitas postulat, liberam habeat potestatem, inter se eligendi abbatem. Et ut ita liceat predictae congregationi eiusque successoribus res cum omnibus quae nunc possidet, vel deinceps acquisierit, quieto ordine absque ulla contradictione possidere, sicuti prius videbatur, dum ab antecessorum nostrorum rectissima tranquillitate cernebatur tueri. Et ut hoc a fidelibus nostris verius credatur, ac per succedentium temporum curricula diligentius obseruetur, manu nostra subtus illud firmavimus, et anuli nostri impressione sigillari iussimus. Poppo cancellarius, ad vicem Friderici archicapellani subnotavi. Signum domni Ottonis M. invictissimi regis. Data XVIIa kl. oct. Anno incarnationis domini DCCCC0XL0. Indict. XIIIa. Anno autem regni Ottonis piissimi regis V0. Actum in Bullinga, in dei nomine, feliciter. Amen. Otto dei gratia rex.