Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 57 (Reg. 3556)


Datierung: 906

Preceptum Luodowici IIII. super eadem commutatione.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hluodowicus divina favente gratia rex. Notum fieri cupimus omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris, qualiter Reginbodo fidelis noster, curtem Firnunheim dictam, in pago qui dicitur Lobotengouue sitam, quam bonae memoriae pius genitor noster Arnulfus, imperator augustus, ei cum suae auctoritatis precepto in proprium donavit, ad cenobium sancti Nazarii Lauresham dictum, ubi Hatto mogontiensis aecclesiae venerabilis archiepiscopus presenti tempore abba esse dinoscitur, cum omnibus rebus ad eandem curtem rite pertinentibus contradidit in perpetuam proprietatem; et in recompensationem illius traditionis, accepit alia loca sibi inde in proprium. Quae in quibus pagis sita, vel qualiter sint nominata, vel a quo advocato commutata sive accepta, in precepto eiusdem Reginbodonis, quod ad confirmandum huiusmodi concambium sibi conscribi iussimus, insertum continetur. Hoc ita peracto, precatus est prelibatus episcopus et abba supradicti cenobii clementiam nostram, hanc commutationem et traditionem nostrae auctoritatis precepto roborari. Quapropter hoc preceptum inde conscribi iussimus, per quod volumus, atque regia potestate iubemus, ut quod pars parti contulit, firmum ac stabile perpetualiter consistat, resque monasterio in hunc modum collatae, hoc est predicta curtis cum mancipiis, siluis et omnibus appenditiis suis illuc per omnia secula pertineant. Et ut hoc confirmationis nostrae preceptum firmum atque stabile consistat, manu nostra illud firmavimus, et sigillo nostro consignari iussimus. Signum domni Ludowici M. gloriosi regis. Ernustus cancellarius ad vicem Theothmari archicapellani recognovi. Data ... Anno incarnationis domini DCCCC0VI0. Indict. VIIII0. Anno autem regni domni Hludouuici VII0.

Preterea matrona quedam illustris Cunigunt nomine res proprietatis suae in Niuuenheim, Strazheim atque in Westheim sancto Nazario tradidit, quas a prefato archiepiscopo et abbate cum aliis rebus sancti Nazarii in precariam hoc modo accepit.