Datierung: 902 01 25
Ego in dei nomine Hatto magontiensis aecclesiae etsi indignus presul, et laureshamensis monasterii dictus abbas, notum facio universis Christi fidelibus, qualiter convenit inter me et Reginbodonem ingenuum virum, ut ex consilio fratrum nostrorum aliquas res inter nos pro oportunitate locorum, ac commoditate sibimet competentium commutare deberemus. Quod ita pari consilio ac communi voluntate rationabiliter coram multis perfecimus. Dedimus igitur iam nominato Reginbodoni de partibus sancti Nazarii in pago Glemisgowe, in villa vel marcha Hirslanda, et in Dicingon, et in Geringon, quae loca iacent in comitatu Gozberti comitis, et in pago Encichgouue, in villa vel marcha Audinesheim, et in Rutgesingon, et iacent in comitatu Walahi comitis. Hec omnia predicta de rebus sancti N. in his locis constitutis, cum omnibus ad se legitime pertinentibus, a die presente de iure nostro in ius et dominium memorati Reginbodonis donavimus, ut deinceps exinde firmissimam habeat potestatem vendendi, commutandi, vel quicquid libuerit faciendi. Econtra dedit idem Reginbodo nobis et fratribus nostris indominicatam curtem, quam propter suum servitium, et interventum aliorum fidelium, a rege in proprietatem acquisivit, sitam in pago lobodenense, in comitatu Liutfridi comitis, nuncupatam Uirnunheim, cum mancipiis et silvis, et cum omnibus utilitatibus quae ad illam curtem legitime pertinere videntur, in proprietatem sancto Nazario, nobisque in ius et potestatem ac successoribus nostris abbatibus et fratribus, per traditionem coram multorum presentia confirmavit, quatinus exinde omnimodam habeamus potestatem vendendi, commutandi vel qualemcumque monasterii utilitatem eliciendi. Et hec commutationis conventio et carta omni tempore firma et stabilis permaneat. Stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham, VIIIa kl. febr. Anno ab incarnatione domini DCCCC0II0. Indictione Va. Regnante rege Ludouuico anno II0. Signum Hattonis archiepiscopi et abbatis. Signum Liutfridi comitis. Signum Adelwini, Beruuini, Franconis aduocatorum, et aliorum. Hanc traditionem et commutationem Hludowicus rex rogatu eiusdem archiepiscopi et abbatis, tali auctoritatis precepto roboravit.

