Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 54 (Reg. 3548)


Datierung: 898 10 18
Ausstellungsort: Regensburg

Donatio Arnolfi Reginbodoni in Virnheim.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Arnolfus divina favente gratia, imperator augustus. Sciant omnes fideles nostri, tam presentes quam et futuri, qualiter nos ob mercedis nostrae augmentum, et per interventum Liutboldi dilecti comitis nostri, cuidam vassallo nostro nomine Reginbodo, in pago qui dicitur Lobotengouue, in comitatu Liutfridi, in uilla quae dicitur Uirninheim, hubas decem quas ipse prius in beneficium habuit, cum familiis vel mancipiis utriusque sexus, perenni iure in proprietatem concessimus, cum curtilibus, aedificiis, campis, agris, pratis, pascuis, siluis, aquis, aquarumue decursibus, molinis, piscationibus, uiis et inuiis, exitibus ac reditibus, quesitis et inquesitis, terris cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus, et cum uniuersis illuc iuste legitimeque pertinentibus. Iussimus quoque hoc presens auctoritatis nostrae preceptum inde conscribi, per quod uolumus firmiterque iubemus, ut memoratus Reginbodo de his omnibus firmissimam habeat potestatem, tenendi, donandi, uendendi, commutandi, vel quicquid sibi exinde placuerit faciendi, absque ullius contradicentis impedimento. Et ut hec donationis nostrae auctoritas firmiorem in dei nomine obtineat stabilitatem, manu propria nostra subtus eam firmavimus, anuloque nostro sigillari iussimus. Signum domni Arnolfi M. imperatoris augusti. Engilpero notarius ad uicem Diothmari archicapellani recognoui. Data XVa kl. nov. Anno domini DCCC0XC0VIII0. Indictione IIa. Anno XI0 Anolfii regis. Imperii autem eius III0. Actum ad Ragenesburch, in dei nomine, feliciter. Amen. Arnolfus imperator augustus.