Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 11 (Reg. 577)


Datierung: 770 12 11
Ausstellungsort: Remagen und Lauresham

Donatio Wigberti, in Rigemago, Frigdesdorph, Eccendorph, et Ara.

In Christi nomine, sub die IIIa idus decembris, anno tercio regni domni nostri Karoli regis Francorum et Longobardorum, ego itaque Wigbertus dono ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rinense, in monasterio Lauresham super fluvium Wisgoz, vel ad illam sanctam congregationem monachorum qui ibidem deo servire videntur, ubi vir venerabilis Gundelandus abb. preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est illam rem quam michi Erkenbertus manu potestativa tradidit, ut pro animae eius salute et remedio tradere deberem, quod ita et feci; hoc est in pago rigorinse, in Pisinhaimo marcha, et in Frigbodesdorphe, et in Rigimago, et in Eccandorphe, seu et ad Ara, tam mansis quam terris, campis, pratis, pascuis, perviis, silvis, vineis, forastis, domibus, aedificiis, appenditiis, cum adiunctis adiacentiis, aquis, aquarumve decursibus, exceptis mancipiis his nominibus, Mothere, et coniuge sua Berthlinde, et filiis, Walthero, Gutzelinda, Germundo, Balthere, Theutlinde. Aliud vero quantumcumque in iam predictis locis proprium habere visus est, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum, a die presente, dono, trado, atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis iure et potestate habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quicquid exinde facere volueritis, liberam et firmissimam in omnibus habeat is potestatem. Siquis vero quod fieri non credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus vel proheredibus meis, seu quelibet ulla obposita persona, contra hoc testamentum donationis venire et infringere vel emutare conata fuerit, non solum ei non liceat, sed inferat ad partes ipsius monasterii duplum tantum, et aliud tantum fisco regis, et quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Rigimago seu Lauresham sub die et tempore, quo supra. Signum Wigberti qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. Signum Angilgeri comitis. Signum Humbaldi, et aliorum. Salvius atque Thutearnus presbiter rogatus scripsi.