Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 10 (Reg. 501)


Datierung: 770 06 01
Ausstellungsort: Lauresham

Donatio Cancronis de Birstat, et termino ipsius silvae.

Ego in dei nomine Cancor, et Angila coniux mea cogitantes casum humanae fragilitatis, qualiter peccata nostra possimus minuere donante domino, et ad aeterna gaudia pervenire, idcirco pro animae nostrae remedio ut dominus Jesus Christus veniam de peccatis nostris tribuere dignetur, donamus, tradimus, vel firmamus ad monasterium sancti Petri quod appellatur Lauresham, seu ad sanctum Nazarium mrem. qui ibidem in corpore requiescit, vel ad illam congregationem monachorum qui ibidem conversari videntur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est terram et silvam quae est in illa marcha de Bisistat, seu in ipso fine; de illo rubero, qui est de ecclesia sancti Nazarii ad partem meridianam, inter partem sancti Petri, per Agilolfum et suos consortes pro signo incisa; et inde ad partem orientalem usque in fluvium certum Wisgoz, ubi marcha de Basinsheim coniungit; et de ipso rubero ad partem aquilonis, sicut ipsa incisio arborum in ipsa die facta fuit, quae vulgo lachus appellatur sive divisio; et sic ad illam ligneam crucem, quae est posita iuxta illam viam quae venit de Bisistat; et inde ad partem aquilonis, sicut illa incisio arborum seu lachus in ipsa die facta fuit, usque ad illum monticulum, qui quasi terminus apparet; et inde per ipsam incisionem arborum sive lachum usque in fluvium certum Wisgoz, ubi marcha de Basinsheim coniungit; quicquid infra illam incisionem arborum seu lachum, sive divisionem, usque ad marcham de Basinsheim, de dote Angilae vel de qualibet parte, nostra ibidem videtur esse portio sive possessio vel donatio, tam terris quam silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum, ad iam dictum monasterium, sive ad sanctum Nazarium a die presente donamus, tradimus, atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die ipsi monachi vel successores eorum habeant, teneant atque possideant, et neque nos, neque ullus de haeredibus nostris, neque quaelibet ulla obposita extranea persona de ipsa terra, vel de ipsa silva ullo umquam tempore ipsos monachos, vel successores eorum, eicere, nec contradicere possit, nec ullam inquietudinem vel calumniam generare presumat; sed ad iam dictum monasterium omni tempore proficiat in augmentis. Si quis vero quod futurum esse minime credimus, si nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, seu quelibet ulla extranea obposita persona, contra hanc donationem a nobis factam venire temptaverit, aut eam infringere vel immutare voluerit, caveat ne iram dei omnipotentis acquirat, et insuper inferat una cum socio fisco auri libras IIIes, argenti pondo v multam sustineat, et quod repetit, evindicare non valeat; sed presens donatio ista omni tempore firma et inviolabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham publice, sub die kl. iunii, anno secundo regnantibus gloriosissimis regibus Karolo et Karlomanno. Signum Cancronis comitis, et Angilae coniugis eius, qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Signum Thurincberti fratris ipsius Cancronis, et Heimericii filii sui, et aliorum. Ego Guario lector hanc donationem scripsi.