Datierung: 777 01
Ausstellungsort: Herstal
Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum, ac patritius Romanorum. Si petitionibus sacerdotum vel servorum dei, libenti animo obaudimus, hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Idcirco notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos propter nomen domini, et animae nostrae salutem, concessimus ad monasterium quod est constructum in honore sancti Nazarii, vel ceterorum sanctorum, in loco nuncupante Lauresham, ubi ipse preciosus dominus et sanctus Nazarius in corpore requiescit, et venerabilis vir Gundelandus abba rector preesse videtur, concessumque in perpetuum esse volumus, id est infra fine Hohstat, in loco cognominante Godenowa, in fluvio Rhaeno, ut ipse abba, vel ipsi fratres licentiam habeant, ad vinnam faciendum, vel ad piscandum, pro oportunitate ipsius aecclesiae, vel stipendio ipsorum fratrum. Et ideo concedimus ad eundem sanctum locum, ut de silva quae ad ipsam villam aspicit, quae fructuosa nullatenus esse videtur, ipsam vinnam faciendi vel emendandi potestatem habeant, in quantum eis opus fuerit prendere vel capulare. Similiter concedimus ad prefatum monasterium in alia marcha quae ad Virnheim pertinet de pago lobodense usque ad fluvium Wisgoz, qualiter viam integram ad carracandum sive itinerandum habere debeant, et super ipsum fluvium in contra ipsam viam pontem faciendum tam super fluvium Wisgoz, quam et super illos lacus. Ista omnia vero sicut superius insertum est, tam de vinna, quam et silva, sive de via, etiam et ponte ad iam dictam casam dei pro mercedis nostrae augmento donavimus, concessimus, atque in omnibus in perpetuum indultum esse volumus, quatinus nostris et futuris temporibus ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentis, et ut melius delectat ipsam congregationem pro nobis, et uxore nostra, etiam et prole, domini misericordiam adtentius exorare. Et ut hec auctoritas firmior habeatur, ac per tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus, et de anulo nostro sigillari iussimus. Signum Karoli M. gloriosissimi regis. Rado ad vicem Liutberti recognovi. Data in mense ianuario. Anno VIIII0 regni nostri. Actum Haristellio palatio publico in dei nomine, feliciter.