Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 4 (Reg. 743)


Datierung: 772 03 - 05
Ausstellungsort: Witigowo

Preceptum Karoli Magni de libertate eiusdem loci, et de aelectione abbatis.

Karolus dei gratia rex Francorum, vir illuster, omnibus episcopis, abbatibus, comitibus, vestrisque iunioribus, atque missis nostris discurrentibus. Quicquid pro oportunitate ecclesiarum vel quiete servorum dei erexerimus, hoc nobis procul dubio domino adiuvante ad aeternam beatitudinem proficere confidimus. Igitur dum vestrae sollertiae notum est, qualiter bonae recordationis domnus Ruothgangus archiepiseopus in monasterio quod vocatur Lauresham, quod ei per traditionem Williswindae et Cancrini obvenerat, monachorum turmam non modicam propter servitium omnipotentis dei coadunavit, ubi ob integram devotionem sanctum corpus beatissimi Nazarii recondidit. Supra quod etiam Gundelandum monasterii abbatem atque haere dem in eodem sancto loco post se visus est reliquisse. Sed postea dum prefatus Gundelandus abb. cerneret, ipsius sancti loci imminere periculum, atque vereretur ne desolatio propter intentionem iniquorum hominum et ipsis monachis fieret, ad nostram visus est accessisse presentiam, qui et ipsum monasterium in manu nostra tradidit, etiam et secum omnem congregationem suam in mundeburdem vel defensionem nostram plenius commendavit. Quem nos gratanti animo tam propter mercedis augmentum, quam et pro eodem grege salvando visi fuimus percepisse. Petiit etiam memoratus abb. suique monachi talem a nobis auctoritatem, ut quotienscumque abbatem iam dicti monasterii ex hoc contigerit seculo migrare ad dominum, inter se quem dignum honoris huius invenerint unanimiter ex semetipsis eligere deberent. Quorum petitionem ob amorem dei et nostrae mercedis cumulum nequivimus denegare, sed ita prestitisse, vel in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes enim iubemus, quia cognoscimus quod ipsa congregatio sub recto ordine vivere, et in regula sancti Benedicti conversari desiderat, ut nostro quidem permisso semper super se ex ipsa congregatione qui deo acceptabilis sit eligere valeant abbatem, quatinus inter ipsum gregem, quia boni ibidem congregati in unum, perstare debeat, ne quis ex adverso eum diripiendum adveniat, sed de proprio semper gaudere patrono valeant, quia nolumus, ut per aliquam occasionem ipsi monachi quos domnus Ruodgangus etiam et Gundelandus ad opus dei exercendum congregaverunt, ullo umquam tempore exinde alienati aut dispersi, nec ipsi nec successores eorum esse debeant, sed sicut in testamento illius donationis quam per Williswindam et Cancrinum adepti sunt continetur, ita in omnibus circa ipsam congregationem sit conservatum, ut valeant regulam sancti Benedicti perpetualiter sicut ordo edocet, et corporis fragilitas permittit custodire, et sub nostra ut diximus mundeburde vel defensione in ipso monasterio quiete vivere vel residere. Propterea hanc preceptionem nostram eis dedimus, per quam omnino iubemus, ut nullus quislibet de episcoporum personis, in cuius parrochia ipsum monasterium fundatum esse cernitur, aut de ceteris hominibus quis, iam dictum Gundelandum abbatem vel monachos ex ipso monasterio, et homines qui per eos iuste et rationabiliter sperare videntur, inquietare aut constringere, vel contra rationis ordinem facere presumat; sed semper valeant sub nostra defensione seu sub heredibus nostris omni tempore ut diximus quieti residere, et ea quae illis propter nomen domini concessimus, bene semper in omnibus perfrui, quatinus delectat abbatem vel monachos ex ipso monasterio, pro nobis et nostra subsequente progenie seu gente Francorum domini misericordiam adtentius deprecari. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora melius servetur, manu propria subter firmavimus, vel de anulo nostro sigillari iussimus. Signum Karoli gloriosissimi regis. M. Witigowo recognovi. Item eiusdem privilegium inmunitatis, et de libera electione abbatis.