Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 4

Si quis in hac privilegiorum transcriptione barbarismos sive solecismos legens reprehenderit, non nobis imputet, sed recurrens ad originalia, multo plura in eis verborum dumtaxat vicia, non sensuum reperiet, quae nos omnia corrigere pro ipsa antiquitatis reverentia nec volumus, nec debemus. Quod utrum ex notariorum imperitia provenerit, aut scribendarum legum talis tunc calamus et usus exstiterit, aut certe Francorum linguae quae tum maxime viguit, huiusmodi fueritydioma, non satis constat. Adtestantur his Salicorum, Ribuariorumque leges, quae ita ex latino teutonicoque et quibusdam insolitis permixtae sunt, et dictionibus intercisis sive intricatis, casibusque amfractuosis vel preposteratis descriptae, ut vix ab studiosis earum legi dinoscique valeant. Sed nos utinam qui politiores loquendi amamus munditias, tam ornatui studeremus morum quam verborum, et ut ait Macrobius, viveremus preteritis moribus, et presentibus verbis loqueremur. Nunc ad propositum revertamur. Gundelandus igitur abb. in iuris sui quieta possessione tum dictante iustitia, tum regia avetoritate confirmatus, laureshamense monasterium cum omnibus illuc pertinentibus in manus et mundeburdem gloriosi regis Karoli tradidit, quatinus privlegiis insigniretur regalibus. Cui benignissimus rex privilegia libertatis et aemunitatis contulit, liberamque abbatis electionem fratribus eiusdem monasterii in perpetuum prestitit. Quorum tenor talis est.