Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Kap. Nr. 2

Sane nomina testium singulis donationum cartis subscribere, vel superfluum vel non necessarium arbitramur, quorum pleraque tum vetustate obliterata, tum ex ipsa sui antiquitate velut barbara exoleuverunt, generantque potius ex nimia prolixitate fastidium. Quae tamen studiosius inquirenti in originalibus cartis inserta reperientur. Annotationem vero predii in Magontia quod et ab ipsis et a ceteris dei fidelibus prefato monasterio collatum est hic inserere commodum duximus, ac primo de areis, cum annuis earum reditibus.