Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis Teil: Bd. 1, Einleitung, Regesten, Chronik Nr. 1 (Reg. 2)


Datierung: 764 07 12
Ausstellungsort: Butthesheim iuxta Lobetdenburc

Donatio in Hagenheim.

Anno duodecimo regnante domno nostro Pippino rege, sub die quarto idus iulii, ego Williswinda deo sacrata et filius meus Cancor comes, pro dei intuitu vel pro animae nostrae remedio, seu et pro aeterna retributione, ut non inveniat in nobis ultrix flamma quod devoret, sed domini pietas quod coronet, ideoque nos in dei nomine donamus ad sacrosanctam ecclesiam sancti Petri seu ceterorum sanctorum, quae est constructa in loco nuncupato Lauresham in pago rhenense, super fluvium Wisgoz, quam nos propter nomen domini a novo aedificavimus, ubi preest vir venerabilis Ruodgangus archiepiscopus et abbas, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est villam nostram in pago wormaciense, in loco qui dicitur Hagenheim, super fluvium Salusiam, quae michi de parte genitoris mei nomine Adelhelmi legibus obvenit, vel undecumque tam de alode quam de comparato, seu de quolibet adtractu ad nos noscitur pervenisse, cum omni integritate sua, terris, domibus, aedificiis, campis, pratis, vineis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, farinariis, litis, libertis, conlibertis, inancipiis, mobilibus et inmobilibus, peculio utriusque sexus, tam maiore quam minore genere vel aetate, quicquid dici aut nominari potest re inexquisita, cum omni supellectile, sicut a nobis moderno tempore possideri dinoscitur, donamus, tradimus, atque transfundimus, ita ut ab hac die iam dictus domnus Ruodgangus, vel sui monachi, qui ibidem in ipso monasterio habitare videntur, vel successores eorum, habeant, teneant, atque possideant, et quicquid exinde facere pro oportunitate loci ipsius voluerint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero quod futurum esse non credimus, si nos ipsi, vel aliquis de heredibus vel proheredibus nostris, seu quaelibet ulla extranea persona, vel quicumque, contra hoc testamentum quod nos spontanea voluntate fieri decrevimus, venire temptaverit, aut id infringere voluerit, ante tribunal Christi in die iudicii rationem cum ipso sancto Petro deducat, et insuper inferat partibus ipsorum monachorum una cum partibus fisci auri libras quinque, argenti pondera decem, et quod repetit, hoc omnino aevindicare non valeat, sed presens donatio testamenti huius omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnexa. Actum Lauresham publice, sub die et tempore quo supra. SignumWilliswindae deo sacratae, et signumCancronis comitis filii eius, qui hoc testamentum fieri et firmari rogaverunt. Signum Heimerici, filii Cancronis. Ego Automadus Treverorum episcopus subscripsi. Ego Albericus episcopus ss. Ego Johannes episcopus ss. Ego in dei nomine Helmericus notarius ex iussu domni Ruodgangi archiepiscopi cartam hanc scripsi, diemque et tempus ut supra designavi.