Rotcaido del fu Cheido dona tre pezze di terra alla chiesa di S. Frediano di Griciano, riservandosene l’usofrutto.
Datierung: 755 08
Ausstellungsort: Griciano (terr. Di Lucca)
+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Aistolfu rege, anno filicissimo regni eius septimo, mense agust, per indictione octaua; feliciter. Manifestu sum ego Rotcauido filio quondam Cheidi hauitator in Griciano, quia consideratus sum Dei temure et remedium anime mae, quia non aurum non argentum non alius thensaru non est talis quili est illa aeterna uita quod nobis Dominus preparare poteest. Et ideo ego qui supra Rotchaido do, duno, adque aufero Deo et tebi domno Sancto Fridiano petzas mea de terra, qui est isula, ubi uocabulum est in Debla, ipsa hisula in integrum; et unas petzas de terra qui est ad Piro, similiter in integrum parte mea; et alias tertias petzas ad Salici, qui est circa ipsa petzas ad Piro. ut dixsi, ipsi tres petzas in integrum tebi domno et Sancto Fridiano autferere uisu sum. sic tamen uolo, ut, dum aduiuere meruero, uolo ut ipse terra usofructuandi in mea sit potestatem; post obito uiro meo, uolo ut tu domno et Sancto Fridiano et sacerdo, qui inibi ordinatus fuere, hauere deueas, ut pro mea facinora Dominus deprecare dignetor. ut dixsi, tu domino et Sancto Fridiano, post decesso uiro meo, sicut superius memoraui, securiter ipsa terra hauere deuea; et ut nullo tempore neque filius heredis suscessuris meus ipso dato meo possi subtragi neque disrumpi, set ipsa terra sine omne taxsatione hauere deueas. Quam uiro chartula dotis seo utfertionis meae Gaiduin notario scriuere rogaui. Actum in Griciano. Signum + manus Rotchaido uiri deuoti, qui hanc doti pagina fieri rogauet. Signum + manus Ferrucio uir uenerabilis presbiter de Sancto Fridiano uir deuotus testis. Signum + manus Iohani filio quondam Pauli de Griciano uiri deuoti testis. Signum + manus Cospertu germano ipsius Rochaidi uiri deuoti testis. + Ego Gaiduin huic chartula doti post conplita et tradita depliui et dedi.