Gaiprando, prima di partire per la guerra, dona alla chiesa di S. Frediano di Griciano una casa colle dipendenze in Griciano, riservandosene il possesso.
Datierung: 755 08
Ausstellungsort: Griciano (terr. di Lucca)
+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Aistolf rege, anno regni eius octauo, mense agusto, indictione octaua; feliciter. Gaiprand uir deuotus tibi ecclesie beati Sancti Frigidiani loco Griciano perpetuam salutem dixit. Manifestus sum ego nominatus Gaiprand uir deuotus, quia in exercito ad Francia iteratus sum ambulandum; proinde consideratus sum Dei temure et mercide anime me, qualiter aliquid de rebus meis pro anima mea Dominus offerat, qualiter mihi Dominus pro parba tribuit magna, pro terrena celestia, pro temporalia sempiterna; quia quidquid hic relinquimus alienum est, et quod in sanctorum locibus condonamus, ea nobis in perpetuum lucere cridimus, sicut Dominus ait: centuplum reddat uobis in uita eterna. Et ideo ego qui supra Gaiprand uir deuotus offero Deo et tibi ecclesie beati Sancti Frigidiani et presbitero, qui inibi ordinatus est aut in antea fueret, casa ubi Filerat massario resedet, hic in Griciano, una cum terra, uinea, oliueto, silua, cultum et incultum, mobile et inmobile; omnia et in omnibus, quantum modo ad ipsa casa pertenet, excepto duas petzas de terra ad deblo Iustuli, quod in mea reserbo potestatem; nam ipsa suprascripta casa cum omnia ad se pertenente uolo habere ecclesia beati Sancti Frigidiani et presbitero, qui inibi ordinatus est, ut de ipso parbo monusculo luminaria sanctorum Dei faciat, et pro mea facinora Dominus deprecetur, et messarum sollemnitate celebritor, qualiter in futuro eterna inueniat requiem. et hoc uolo, ut, dum aduiuere meruero, uolo ut ipsa casa cum omni ad se pertenente in mea sit potestatem; pos uero meo decesso, sicut superius legitur, ipsa casa ecclesia beati Sancti Frigidiani possedeas. et quis post meo obito ipso parbo monusculo da ipso sancto loco subtragi uolueret de heredibus meis, qui mibi in deuisione da germanis meis obuenit, in Dei incura iudicium, et cum Iuda habeas portione, et insuper conponat soledos duocentum; et pagina in sua maneat firmitatem. Quam dotis meis pagina Sichipert amico meo scribere rogaui, sub stipulatione et sponsione sollemni interposita. Actum in Griciano, regnum et indictione suprascripta; feliciter. Signum + manus Gaiprand uiri deuoti aucturi. Signum + manus Rotcaido uiri deuoti germano eius testis. Signum + manus Gauspert uiri deuoti similiter germano eius testis. Signum + manus Iohanni uiri deuoti testis. + Ego Sichipert post roborata et ante presentia testium super altario ponente uidi, depliui et dedi.