Il prete Tanualdo promette al vescovo Vualprando di Lucca di risiedere nella chiesa di S. Regolo in Gualdo, di bene reggerla e governarla, sotto pena di duecento soldi d’oro lucchesi.
Datierung: 749 (09)–750 (06)
Ausstellungsort: Lucca
+ In Dei nomine. regnante domno nostro Aistolfus uir excellentissimus rege, anno regni eius Christo solaciantem primo, mense [.....], indictione tertia; feliciter. Manifestu sum ego Tanualdus uir uenerabilis presbitero, quia reprometto et spondeo adque manus meam facio tibi domno meo Uualtprand in Dei nomine episcopus, ut in eclesia Sancti Reguli in Uualdo, ubi usque modo deseruiui, resedire diueam usque in diebus uite me, casto et iusto hordinem iuidem seruiendum, laus et mandatum Dei die noctuque in omnibus adinplendum, non superue aut inique iuidem agentes, set in humilitatem mundo corde Domino seruientes, et res eclesie bene lauorantes et guuernantes absque omnem fraudem uel rapinam, et nulla peculiarina facientes; set omnia et in omnibus quidquid lauorare aut conquirere potuero, in iure sancte eclesie adquiram, et nullam res exinde dare aut naufragare possam absque tua iam dicto domno Uualtprand episcopo, nisi cause benedictionis. et uolumtatem tuam in omnibus facere et adinplere diueam, sicut de Domino et benefactorem meum in quo tibi recte placueret obediendum, et ad te semper defensus et protector esse diueas ad prauis hominibus. sic tamen, ut omnia et in omnibus rebus suprascripte sancte eclesie in tua sid potestatem iudicandi aut faciendi qualiter uolueris, et usque dum aduiuere meruero, semper in eclesia Sancti Reguli hauitare et deseruire diueam casto et recto moderamine, absque omnem fraudem. et si hec omnia conprehensa capitula, sicut supra legitor, ad me pleniter conseruatum uel adinpletum non fueret, et de ipsa suprascripta eclesia me uiuentem foris exire uoluero, aliui hauitandum, et prouata causa fueret quas meas culpa sid, de hec omnia, quod supra repromisi, conpona ego quisupra Tanuald presbitero tibi domno Uualtprad episcopo auri soledi boni Lucani nomero ducenti; et hanc manus in suo rouore permaneat. Et Gaudentius indignu presbitero scriuere rogaui, sub stipulatione sponsione sollemnique interposita. Actum Luca, in domo sancte eclesie. + Ego Tanoaldu presbitero in hanc cartula repromesionis a me facta, sico sopra legitor, propria manus mea suscripsi. + Ego Sisimundus indignus presbiter rogatus a Tanualdo presbitero in hanc cartula repromissionis, sicut superius legitur, testes supscripsi. + Ego Magnipertus presbiter rogatus a Tanualdus presbiter in hanc cartula repromissionis, sicut supra legitur, testis susscripsi. + Ego Peredeus licet indignus diaconus rogatus a Tanualdo presbitero in hac cartula repromissionis, sicut supra legitur, testis subscripsi. Signum + manus Alamund uiri magnifici filio quondam Alahis testis. Signum + manus Gauspert uiri deuoti filio Raduare testis. Ego qui supra Gaudentius presbites scribsi, compleui et dedi.