I coniugi Ansoaldo e Teotconda donano alla chiesa di S. Pietro in Varsi, per la messa e per la luminaria, una terra arabile in Varsi, presso il lago.
Datierung: 736 12 16
Ausstellungsort: Varsi
+ Regnante domni nostri Liutprand et Hilprand ueri excellentissimi regis in Italia, anno piaetatis eorum uiginsimo quinto et secondum, sexto decimo diae mense dicembris, indictione quinta; feliciter. Baselice Beati Sancti Petri apostoli sitam Uarissio, ubi in Dei nomine Romoald uir uenerabilis presbiter custus et domnus praesse uidetur. Ego Ansoald uir honestus una cum coniuge mea Theotconda uhnesta femina famolis et donaturis tui praesentes praesentibus diximus: magnum praemmium credimus esse, qui de suis ueribus, in quo ualuerit, in locis sanctorum offerri disposuerit, sicut nos diuina aeloquia instruet dicens: qui in hoc secolo dat parua, in sancta diae remissionis accepit magna, pro terrena celestia, et pro temporalia sempiterna. Quapropter donamus atque cidimus a suprascripta sancta hecclesia, id est terra aratoria in suprascripto casale Uarissio prope laco, petzas duas hauente ambabus insimul per mensura iugis duas; inter adfinis, ab illa maiure petza: da una parte heredis quondam Godiliani et de alia parte heredis quondam Aureliano, da tertia parte heredis quondam Marioni, da quarta parte hauente Paulini; et ab illa alia petza: da duabus partibus heredis suprascripto quondam Godiliani, da tertia parti suprascripto Paulino, caput tenente in riolo qui exeunt de Funtana Uiua; quatinus hab hodierna die ipsa terra iugis duas a suprascripta ecclesia uel ab eius costodibus sit potestatem foturi temporibus connonico ordine hauendo et disponendo pro missa et luminaria nostra. et nobis exinde non leciat amplius nolle quod uolomus; sed, qualiter soperius legitur, nos inuiolauiliter conseruare. Actum a suprascripta ecclesia; feliciter. + Signum + manus Ansoaldi uiri honesti, qui hanc cartolam donationis fieri rogauit. + Signum + manus Theotcondae honestae feminae qui hanc cartolam donationis fieri rogauit. + Signum + manus Munoaldi de Prata uiri honesti exercitalis testis. + Signum + manus Paulini uiri honesti de Acolasio, exercitalis testis. + Signum + manus Gudoloni de Flaciunolo uiri honesti exercitalis testis. + Ego qui supra Maurace uir clarissimus scriptur huius cartolae pos tradita conpleui et dedi.