Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

[+ Regnante domno nostro Liutprand uiro excellentissimo rege in Italia, anno piaetatis eius ..., .. diae mense ..., indictione ...; feliciter. Baselice Beati Sancti Petri apostoli sitam Uarissio, ubi in Dei nomine Romoald uir uenerabilis presbiter custus et domnus praeesse uidetur. Ego Ianuario uir honestus donator tuus] praesens praesentibus dixi: necesse est nos semper illa agere unde in hoc et foturo secolo aput omnipotente Domino maxima mercis adorisi. Ideoque dono atque cedo ad suprascripta basilica pro missa et luminaria mea, id est terrola in casale Cauallionano iuge nomero una in una tabola, qui est frascario, et est latere da duabus partibus suprascripto Romoald presbiter, quod de Munarene et Uuilliarene emit, et de utraque capita quoerente riuo; quatinus ab hodierna die ipsa iuge a suprascripta baselica uel ab eius costodibus sit potestatem futuri temporibus cannonico ordine hauendo et disponendo pro missa et luminaria mea uel de genituris meis. et non mihi leceat exinde amplius nolle quod uolui, sed qualiter a suprascripta baselica a me concessum est, me inuiolauiliter conseruari. Actum ad suprascripta baselica; feliciter. + Signum + manus Ianuario uiri honesti donatori filio quondam Paulino, qui hanc cartolam donationis fieri rogauit. + Signum + manus Theodoni filio quondam Magioloni uiri honesti exercitalis testis. + Signum + manus Bertoni filio quondam Antonino uiri honesti exercitalis testis. + Rustecus clericus uhic cartolae donationis rogatus ab Gennario teste suscripsi. + Ego qui supra Maurace uir clarissimus scriptur huius cartolae pos tradita conpleui et dedi.