Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Rodoin del fu Baroncione aveva precedentemente venduto a Dondoni una terra nel luogo “ad stabla Marcucci”, un’altra nel luogo “Tautina”, una terza “ad uscio Belisari” di Oratoio, e la quarta parte di un campo. Ora, a richiesta del compratore, fa stendere la carta di vendita e riceve il prezzo stabilito in quindici soldi d’oro stellati lucchesi e un tremisse.
Datierung: 730 02
Ausstellungsort: Pisa

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Liutprand uir excellentissimus rege, anno filicissimo rigni eius octauo decimo, mense februario, indictione tertia decima. Consta me Rodoin uir honestus filius quondam Baroncioni, et quia manifestum est eo quod ante us annibus uenondaui tiui Dondoni aliquanta terrula in locum qui dicitor ad stabla Marcucci: uno capite tenente in terra Chisoni et alium capite tenente in terra Ciulloni, de uno latere corre uia publica et de alium latere est terrula Pisinnuli, plus menus morodiorum dua et scaffilo; item et alia pectia in locum Tautina, prope terra Haudimari, plus menus modilocum uno; seo et pectia una ad uscio Belisari da Uraturio, prope terrula Haudimari et Cocciani, sistariorum quindecim; item et portionem meam de terrula in caput de terra Baroncioni et Tacuald, quarta portionem de ipso campo tiui Dondoni uenondauit. modo uiro petisti me ut tiui exinde cartula uenditionis etmittere deuere; itamet factum est. unde pretium petiui, et in presente accepi pro suprascripta terrule, auris soledus stellatus nobus Lucano nomero quindecim et tremisse tantum, sicut inter nobis bono animus in placetum conuinet. et consta me in omnibus esse suppletus, et nihil mihi in amplius pretium reddeuire uideris; set omnia mihi cumpletus pariasti. unde atmodo tu denominato Dondulo ipsa predicta terrule, sicut superius legitor, aueas, teneas, possedeas tu tuisque uel heredibus tui, in perpetui temporebus uindici hac defendas; et quidquid exinde agere, facere uolueri, ut potens firmissimus domino, in tua qui supra emturi sit potestatem ipsa terrula, qualiter superius legitor. et, quod non credimus nec fieri potens, ut si contra hanc cartula uenditionis a me facta uel tradita ire, uenire temptauero, ego per me Rodoin aut heredibus [meis], et non potuero defendere te aut tuos heredis ipsa suprascripta terrula, qualiter superius nominata, da qualiuit homine, sit tiui emturis conponituri pine nomine auris soledus trentas et duas tremissis, quod est in duplus; presens cartula uenditionis in sua maneat firmitatem. Unde pro monimine et cautila presentis futuris temporebus hanc cartula uenditionis Ansolf notarium scriuere rogauit. Actum Pisa, per indictione suprascripta; feliciter. Signum + manus Rodoin uiri honesti, qui hanc cartula scriuere rogauit. Signum + manus Pertuald uir deuotus filius quondam Fridimund testis. Signum manus Gairemond uir deuotus idem filius Fridimund testis. Signum + manus Causerad germano Pertuald uiri deuoti testis. Ego Ansolf notarius rogitum et petetum ab a Rodoin post tradita uel signa testius scripsit, depleuit.