Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi regnante domno nostro Liutprand uir excellentissimus [rege, anno filicissimo] rigni eius octauo decimo, mense ianuario, indictione tertia decima. Consta me Candido uir religiosus cliricus filius quondam Dondoloni hanc dies aruitrium [prona] et benigna uolumtatem uindedisse et uindedi, tradedisse et tradedi tiui Larini terrula mea in locum qui dicitor Oritteto, plus menus modiorum tris, prope uia publica; in caput de terrula et infra ipsa terrula est uno pero; tiui uenondaui. de [quibus pretium] petiui, et in presente accepit, auris soledus stellatus nobus Lucano nomero quindecim tantum, sicut inter nobis bono animus in placetum conuine. et consta me in omnibus esse suppletus, et nihil mihi in amplius pretium reddeuire uideris; set omnia mihi cumpletus pariasti. unde atmodo tu denominato Larini ipsa terrula in predictum locum aueas, teneas, possedeas tu tuisque uel heredibus tui, in perpetui temporebus uindici hac defendas; et quidquid exinde agere, facere uolueri, ut potens firmissimos domino, in tua qui supra emturi sit potestatem ipsa terrula. et, quod non credimus nec fieri potens, ut si contra hanc cartula uenditionis a me facta uel tradita ire, uenire temptauero, ego per me Candido aut heredibus meis, et non potuero te aut tuos heredis ipsa terrula, [qualiter superius nominata, da] qualiuit homine, sit tiui emturis conponituri pine nomine auris soledus trentas, quod est in duplus; presens cartula uenditionis in sua maneat firmitatem. Quam cartula uenditionis Ansolf notarium scriuere rogaui, hubi propria manu signum sancte cruci feci, et testibus rogatis optuli roborandum. Actum Pisa, per indictione suprascripta; feliciter. Signum + manus Candido uir religiosus cliricus, qui hanc cartula scriuere rogauit. + Ego Iohannis episcopus in hanc cartula manu mea subscripsi. + Ego Andreas diacunu in anc cartula uenditiionis [manu mea subscripsi]. Ego Benedictus uir clarissimus notarius domni Gregorio gloriosissimi doci huic cartule uinditionis rogatus ab Candito uiro religioso clerico testis subscripsi et suprascriptos quindice soledos dante uidi. Ego Aloari ad Candidu rogitus propria manus mea supbcripsi. Signum + manus Ansprand uir deuotus filius quondam Tit [... testis]. Ego Ansolf notarius post tradita depleuit.