Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Il vescovo di Lucca Talesperiano conferma il prete Romualdo, il quale aveva donato al monastero di S. Quirico in Capannoli una casa per ospedale e possessi, nel governo del monastero; egli e la di lui moglie risiederanno quieti in esso monastero, senza alcuna tassazione da parte del pievano di S. Maria di Capannoli.
Datierung: 724 (10?)
Ausstellungsort: Lucca

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Liutprando uiro excellentissimo rege, anno filicissimo regni eius tertio decimo, indictione octaba; feliciter. Constat me Talesperianus uir beatissimus episcopus, quia suggesset nobis uir uenerabilis Romuald presbiter et innotuet nobis, eo quod ante hos annus exisset de terra sua partibus Transpadanis una cum muliere sua, sibi peregrinando pro anima sua, et conlocasset in loco qui dicitor Capannule, in monastirio ecclesie Beati Sancti Petri et Sancti Martini uel Sancti Quirici. et dum ibidem in paruis substantiis habitasset, tunc cepet sibi ibidem conquisito facere, una cum presbiteria sua, casella in officio ospitalis; et conquiset ibi terra uinea cum praetio suo. et petiuet nos ut, pro Dei temore et fedilia seruitia ipsius, quam in ipso sancto loco concurrere uisus est, eum inibi in officio monastiriale confermari deberemus. quod et factum est; sic ita et in ea ratione, ut, dum aduiuere merueris tu Romualde in ipso sancto loco, tam tu quam etiam et presbitera tua, quieti in ipso Sancto Petro et Martina et Quirico resedere debeatis, et nulla patiatis taxatione ab alio presbitero qui pleuem tenurit in suprascripto loco Capannule, in ecclesia sanctae Marie. sed uolo adque decerno, ut ab hunc dies ipsa ecclesia in officio monastiriale semper maneat, et per festiuitate sepe dicti sancti Petri et sancti Martini uel sancti Quirici ad ecclesiam Sancti Martini in episcopio luminaria uel, quod Dominus condonauerit, salutem adducere debeas, tam tu quam uel quis post te ordinatus fueret. et numquam nos uel posterus noster te de hanc dicto loco molestari praesumat; sed uolo ut cunctis diebus quietus in ipso sancto loco resedire ualcas. Quam beneficiis chartulam Sicoin notario scribere iussimus, et nos subter signum sanctae cruci ficimus, et sacerdotibus tradedimus roborandum, sub stipulatione et sponsione sollemni interposita. Actum Luca, die et regnum et indictione suprascripta; feliciter. + Ego Talesperianus eximius episcopus uhic cartule benefic facta in Romual presbitero consensi et iscripsi. + Ego Sichimundus uir uenerabilis presbiter rogatus ad Romualtus uir uenerabilis presbiter uthic cartule facta in Sancto Petro manus meis suscripsi. Ego Deusdede presbiter huic cartula donatioinis facta in eclesia Sancti Petri manibus meis supscripsi.