Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

+ In nomine Dei et saluatori nostri Iesu Christi. regante piissimo atque perpetuo et a Deo conseruando domno Liuprando excellentissimo rege gentis Langubardorum, anno felicissimo regni eius duodecimo, per indictione septima; feliciter. Et ideo Christo auctore ego Speciosus episcopus nimis peccator et indignus per presentem salutem et eternam sic uolo atque dispono, qualiter, Domino adiuuante, de curte et rebus meis que sunt posite in loco fluuio Greue, ubi et Cintoria nominatur, infra plebe et episcopio Beati Ioannis Baptiste uel Reparate martiris, unde ego episcopus esse uideor, seu infra plebe et territorio Sancti Iuliani sito Septimo, qui fuerunt genitori et genitrici mee, exinde fieri debeat. ideo confirmo et statuo atque offersionis nomine offero et trado tam suprascripta curte quamque et omnibus rebus ad ipsam pertinentibus, libellariis, angarialibus, uineis, siluis, pratis, pascuis, locis aquariis uel ubicumque ad predictam curtem inueniri potest pertinentibus, in eclesia et canonica Beati Iohannis Baptiste, tam ad ipsos canonicos qui modo pro tempore sunt quam qui tunc futuri erunt, ut habeant firmiterque teneant, possideant, laborare faciant, et ex ipsis frugibus communiter se reficiant. et hanc cartulam offersionis nomine firmam et stabilem permaneat semper. unde precamur predicti canonici, qui modo sunt aut in antea uenturi erunt, pro timore Dei sanctorumque omnium, ut pro me meisque genitoribus Deum deprecari non cessent, quatenus nostra remittantur delicta, consequamur requiem sempiternam. ideoque nec ego qui supra Speciosus episcopus neque alii episcopi, qui post meum decessum sedem accepturi sunt sancte Florentine eclesie, habeamus licentiam et potestatem prefata curte cum prefatis rebus ab illorum supradictorum canonicorum potestate uel dominio retollere, et aliorum hominum manibus deputare, nec per cartulam concambiationis neque per conuenientiam libelli neque per ullum inienium, nisi, sicut supra diximus, in illorum canonicorum, qui modo sunt aut in antea futuri erunt, usque in finem seculi maneat potestatem. et, quod fieri non credo, si forsitan quislibet ex successoribus meis episcopus uel magna paruaque persona suprascripta curte cum iam dictis rebus de potestate supradictorum canonicorum retollere, minuare, intentionare, litis causationem inmittere presumpserit, aut, sicut supra diximus, per cartulam cambiationis uel per conuenicntiam libelli ab illorum dominio subtraxerint, tunt componituri esse debeant pena numerum per argentum libras centum ipsis canonicis. insuper hec in die magni examinis ante tribunal eterni iudicis, guando Christus cum omnibus angelis uenerit iudicare seculum, mecum, qui hec pro me meisque genitoribus Deo et predictis canocis obtuli, rationem conflicturus adsistat, et taliter ei eueniat in hoc seculo et in futuro sincut quondam euenit Ananie et Saphire, qui defraudauerunt pretium agri et posuerunt ante pedes apostolorum, et sicut contigit Iude Scariothis, qui Christum Dominum tradidit, cuius anima eius anime sociata infernum sine fine possideat. et hanc offersionis cartulam omni tempore in sua maneat firmitate. Actam Florentia; feliciter. + Ego Speciosus indignus episcopus hanc offersionem a me facta manu mea subscripsi. + Ego Decifilede archipresbiter rogatus a domno Specioso subscripsi. + Ego Utto archidiaconus rogatus a domno Specioso episcopo subscripsi. + Ego Alfuns primicerius rogatus a domno Specioso episcopo subscripsi. + Ego Cillica presbiter rogatus a domno Specioso episcopo subscripsi. + Ego Erminceo diaconus rogatus a domno Specioso episcopo subscripsi. + Ego Mora indignus presbiter a domno Specioso episcopo subscripsi. + Ego Gaudisteo rogatus a domno Specioso episcopo subscripsi. + Ego Alfuso scauino subscripsi. + Ego Reparatus rogatus a domno Specioso episcopo subscripsi. + Ego Dardanus scritor huius cartule post testium roboratione compleui et dedi.