Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

+ In nomine domini Dei nostris Iesum Christi. regnante domno nostro Liutprand rege, anno hoctauo, sup die quartum kal. februario, indictione tertia. Constant me Sunduald uir honestus hac dies aruitrium bonem uolumtatis, [nullus] d[omi]nus i[nteru]eniente neq[u]e aliquis [m]e suadente, nisi bono animus meus, uindedisse et uindedi, tradedisse et tradedi tiui Filicausi medietatem de casa meas infra ciuitatem cum gronda sua liuera, tam solamentum quam ligname fine grondas; ipsa medietatem de casas cum petras, que inibi esse uiditor, t]iui Filicausi uenondauit atgue tradedi. d[e] quibus pretium petiui, et in presente accepit, auris soledus noue tamtummodo, sicut inter nobis bono animus in placetum conuinet. et constan me in omnibus esse suppletus, et nihil mihi in amplius pretium reddeuire uideris; set omnia mihi cumpletus pa[r]iasti. unde atmodo tu suprascripto Filicauso ipsa medietatem de casa cum solamento aueas, teneas, possedeas tu tuisque uel heredibus tui, in perpetua temporebus uindici atque defendas; et quidquid exinde agere, facere uolueritis, uendendo, donandi, ut potens firmissimus domino, in tua cui supra emturi sit potestatem ipsa medietatem de casa uel solamento, quia tiui uenondauit atque tradedi. et, quod non credimus nec fieri potens, ut si contra hanc cartula uenditionem a me facta ire, uenire temptauero, ego per me Sunduald aut heredibus meus, et menime potuero defendere aut anstare ipsa suprascripta medietatem de casas de quacumque homine, sit tiui emturis conponituris pine nomine auri soledus dece octo, quod est dupla, bona condicitionem; et cartula uenditionis in sua permaneat firmitatem. Unde pro monimine et cautila presentis futuri temporebus anc cartula uenditionis Ansolf notarium scriuere rogauit. Actum Pisa, per indictione suprascripta; feliciter. Signum + manus Sunduald uiri honesti, qui hanc cartula scriuere rogauit. Signum + manus Pertuald uiri deuoti testi. Signum + manus Audolf uiri deuoti testis. Signum + manus Ueglantis uiri deuoti testi. Signum + manus Coliutulo uiri honesti testis. Signum + manus Gunduald uiri deuoti testis. Signum + manus Reparato uiri religiosi cliricus testis. Ego Ansolf notarius rogatus et petetus ab Sunduald, qui hanc cartula scripsit et depleuit.