Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

+ In nomine domini Dei nostri Iesu Christi. regnante domno nostro Liutprand uiro excellentissimo rege, anno regni eius septimo, mense decembrio, per indictione secunda; feliciter. Uir beatissimus Talesperianus gratia Dei episcopus [M]aurino uiro laudabili acolatus famulo et seruienti suo perpetuam salutem. Quoniam beneseruientium opsequia dignum semper remunerationem subleuare deueator et mercidis meriti uacua esset non diuet, ideoque pro fidelibus eclesiasticis seruitiis tuis, quibus nobis placire cotidie istudis, nus pro remuneratione anime nostre damus tibi atque firmamus in ti bassilica Beati Sancti Prosperii martheris sita in loco qui dicitur Interacule, cum omnibus ribus uel oficiis ad ipsam eclesiam pertinentibus, sicot iam antea a bone memorie quondam Marino genituri tuo cesseramus, et modo tiui per nostra iscriptam in ti firmamus, ut, quamdiu tibi Dominus uitam cumcesseret, tu supradicte Maurine ipsam basilicam cum aliis oficiis [hauere, tenere] et possedire diueas. et nullus tibi episcopus aut sacerdus aliqua subintroductionem aut prepositione facere aueas licentiam, nisi qualiter ti actum fueret; set liceat ti semper in serbitio eiusdem bassilice mure eclesiastico uiuere et fruere omnis ris at eadem bassilica pertenentis, nec aliquis tiui quasi cunsors ut socius fieri posset aut faciator. Unde tiui pro mo[nimine et cautela hanc dona]tionis nostre pagina fieri elegimus, et Deusdedi uiro laudabili lectori nostro iscriuere iuss[imus], in qua etiam propriis manibus nostris subscripsimus, et sacerdotis nostrus subuiscriuere cumrogauimus. Hactum Luca, per indictione suprascripta; feliciter. Ego Talesperianus umilis episcopus uhic cartule donationis facta in famulo me[o Maurino] propria manus mea sumiscripsi. Ego Uualtprand in Dei nomine episcopus in hanc cartula donationis facta in Maurino a domno Talesperiano anticessori meo, posteus mihi relecta est, cum consenso de sacerdotis proprias manus meas suscribsi et confirmaui. Ego Thepingtus arcidiaconus ex iussione domni Uualprand episcopi uhic cartule donationis facta in Marino presbitero propria manus mea suscripsi. Ego Theuselmi diaconus ex iussione domni Uualprand episcopi uhic cartule donationis facta in Maurino presbitero propria manus mea subscripsi. Ego Siluerat presbiter ex iussione domni Uualprandi episcopi uhic cartule donationis facta in Maurino presbitero propria manus mea suscribsi. Ego Osprandus diaconus ex autentico exemplaui, nec plus addedi, nec menime scribsi.