Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Fortunato e il figlio suo Bonualdo prete, avendo, con licenza del vescovo Talesperiano di Lucca e col consenso del duca Vualperto, fondato una chiesa e monastero in onore di san Pietro apostolo nel vico detto Cassiana, presso Vaccoli, offrono alla medesima i loro averi; dispongono inoltre circa l’elezione dell’abate.
Datierung: 713 (01 09) – 714 (giugno, metà c. 06)
Ausstellungsort: Lucca

+ In nomine domini Dei et saluatori nostri Iesu Christi. Regnante domno nostro [Liut]prand uiro excelentissimo rege, anno filicissimi regni eius secundo, per indictione duodecima; feliciter. In excellis gloria est omni[po]tenti Dei et in terra pax hominibus bone uoluntatis arbitrium addidit et declarat suoque arbitrio perfectissime capiant homane mentis absque duuio [et] segreta Christi suscipere humilis esse propter se, sicut sta scriptura admonit dicens: gentiis, inquid, uia celestis intuentis, spiritalis uertute precingtis suauissime agentis hominis expectantis diei hore sexte adueniente Domino i[.....] inuocatus aduenturum. qua inutilis fama laudator qui seculum merca[tor] et siui nulla mansio fabricator, desiderans, mecum pertractans, quamuis breuite, ego Fortonato religiosus una cum filio meo Bonuald uir uenerabilis presbiter nus ad sancto Domini cummendare altario et fragilis hic peritura relinquere, dum enim domino meo Iesu Christo cumplacuet, in loco qua natis sumus, uico qui uocator Cassiana, uno petenti consilio Deo, dignum est nus hauitare in monasterio, petiuimus licentiam domni Talesperiani Deo gratia episcopo, et cum gratia domni Uualperti duci nostro ciuitatis nostre Lucensis, quantum uirtus animis, et ad fondamentis fabricis uestibulis ecclesiam constituemus in honore sancti Petri apostuli. ideoque ego suprascripto Fortonato decreui inter me et filiis meis, ut ego pro omnibus rebus meis indefenito [offerre campo] prope ispsa ecclesia plus minus modiorum duodeci et uergario modiloco uno prope ipsa ecclesia; omnia in integrum, idest portiuncula mea in integrum ego Fortonato pro mercidem et remedium anime mee offero Deo et ecclesie sancti Petri, quem mihi heredem constitui; simol et ego Bonuald uir uenerabilis presbiter ipsa portiuncula mea, quinta pars qui mihi ad fratribus meis aduinet, excepto campo uel uergario qualiter superius legitor, quod in potestatem patris nostri Fortonati demisimus, omnia et in omnibus parte mea, cultum adque incultum, mouile uel immouile seoque se mouentibus; omnia in integrum offero Deo et sancti Petri, quem mihi heredem constitui, tam mouile quam inmouile, seo se mouentibus, quidquid hauere uisi sumus uel adhuc conquirere potuerimus, ab hodierna die firma ad ipsa sancta uertute in integro possedeat. et umquam ullo tempore ad nouis retragendum est ad alia ecclesia aut ad alium sacerdotem quod ad nouis offertum est, nisi qui iniui abbas fueret et quem uolueret secum hauere. et si quis filiis uel nepotibus nostris sine coniuue Deo seruire uolueret et regulariter uiuere, ipsi fruator in honore Domini. et si abbas de hac luce migratus fueret et dormieret cum patribus suis, quem monaci ipsi elegerent de eo monasterio, ipso siui aueant abba ordinatus. et si quis de nouis, quod abse, subtragere uolueret uel proprio defendere, uacuus et enanis exinde exeat; et dona nostra in integro Deo et sancto Petro permaneat confermatam. Quam uiro cartulam dotalium ego Sicherad axi indignus presbiter, ex iussione domni Thalesperiani uiri beatissimi episcopo uel ex rogitus Fortonati et Bonuald presbiter, hanc cartula dotalium scripsi; et perpetui temporibus permaneat. Actum in ciuitatem Lucense, sub die et regnum et indictione suprascripta; feliciter. Signum + manus Fortonati uiri religiosi benefactori et conseruatori. Signum + manus Bonuald uir uenerabilis presbiter benefactori et conseruatori. Signum + manus Benetato filio eius consentientis. Signum + manus Roduald uiri deuoti filio eius consentientis. Signum + manus Raduald uiri deuoti filio eius consentientis. Signum + manus Baronte filio eius consentientis. Signum + manus Uuidicau uiri deuoti testis. Signum + manus Uuileradu uiri deuoti testis. Signum + manus Benenato uiri deuoti testis. Signum + manus Mauricioni uiri deuoti testis. + Et post hanc conpleta cartula rememorauimus particellula nostra de oliueto in Uaccule. ego Fortonato et Bonuald parte nostra in integrum offerimus Deo et beati sancti Petri, quem nouis heredem constituemus. Ego Sicherado indignus presbiter hanc cartulam ex autentico fiditer exemplaui.