Il Capitolo di S. Maria di Cremona vende al milite Wilipando del fu Eriberto milite una pezza di terra presso il senodochio dei Ss. Eusebio e Sirino per trenta libbre di denari d’argento.
Datierung: 689 06 11
Ausstellungsort: Cremona
In nomine Domini. regnante uiro excellentissimo domno nostro Chuniperth gloriosissimus et piissimus rex, anno regni eius duodecimo, die ueneris undecimo mensis iunii, natalis sanctissimi patris nostri Barnabe, indicione seconda. Constat me Wilipandus gloriosus miles filius bone memorie Heriberti glorioso milite accepisse, sicut in presencia testium manifesto sum quod accepi, ad uos beatissimi ac uenerandi uiri domini mei Gariuertus huius sancte matris ecclesie Cremonensis archidiaconus, Ursus eiusdem sancte ecclesie archipresbiter, Alphrith, Syluinus, Wolpho, Petrus, Ambroxius, Adoald, Aldus et Lucius uenerabiles presbiteri eiusdem ecclesie Sancte Marie matris, nec non ad uos Degoaldus, Gratiadeus, Rachis, Rupertus, Geruasius et Regoldus eiusdem Sancte Marie diaconi, argentum denarios bonos libras legiptimas monetatas triginta, precium finitum de una petia tere que iacet circum et in finibus exenodochii Sanctorum Eusebii et Syrini: coerit ei a mane et meridie eiusdem exenodochii, a sera eiusdem Sancte Marie Maioris, et da montes uia publica, que autem nominata pecia tere in suis finibus, sicut superius legitur, cum accessionibus superioribus et inferioribus et omni fines suos in integrum, presenti die et ora, in uestra qui supra archidiaconus et archipresbiter, presbiteris, et diaconis Sancte Marie de ista ciuitate Cremona uiri uenerabilis et beatissimi dominos meos et emtori mei maneat et persistat potestate, ad abendum et faciendum exinde quiquid uobis paruerit uel cui uos dederitis ut abere statueritis iure proprietario nomine, sine omni mea, ut supra uenditore, et eredum meorum contradicione; quia sic inter nos conuenit. Et iccirco tibi Alphrido sancte Cremonensis ecclesie notario scribere committo. Acto Cremone, in domo canonica; feliciter. Wilipandus in ac carta uindicionis a me facta subscripsi. Ado, Eriperth, Gothiphrid testes. + Alphridus sancte Cremonensis ecclesie notarius hanc cartam uindicionis rogatus scripsi et compleui. + Leo diaconus Sancte Marie authenticum huius cartae exemplaui, et sic ibi continebatur ut hic legitur, litera pius minus.