Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei eterni. Quicumque res ecclesie sub usu beneficii suo nomine acquirere desiderat, ab eiusdem ecclesie rectoribus suffragium, quorum videntur subesse dominacioni, petat. Quapropter omnibus christianis notum esse volumus nos fratres de congregacione sancti Mauricii Agaunensis monasterii, Mainnerius videlicet prepositus seu et ceteri fratres inibi domino famulantes, qualiter tu et uxor tua Adela petistis humiliter, ut quasdam res nostras, que site sunt in Salinis et circa illum videlicet baiernam unam nostri dominii et in eodem loco vineam iuxta burgum et potestatem Arecii cum ecclesia sancti Melanni cum decimis et omnibus appendenciis excepto altare et ecclesiam sancti Mauricii in Camblacio cum decimis et omnibus appendenciis supra scriptis consenciente excellentissimo rege nostro Chunrado concedere deberemus vobis et primis heredibus vestris; quod ita et fecimus, ea vero racione, ut annis singulis ad festivitatem sancti Mauricii censum persolvatis ad fratres ex baierna solidos X, ex vinea solidos octo, ex unaquaque ecclesia solidos XV. Et de ipso censu neglegentes non appareatis; et si negligentes in uno anno fueritis, in altero duplum componatis. Et hoc super insertum nullo modo alienare potestatem habeatis, sed post vestrum discessum omnis integritas emeliorata, quandoquidem deus voluerit, ad nos revertatur. Et hec donacio firma et stabilis permaneat cum omni stipulacione subnixa.

Mainnerius prepositus subscripsit. Symon levita subscripsit. Chuonradus levita subscripsit. Manno levita subscripsit. Leutherius levita subscripsit. Vpoldus presbiter subscripsit. Lietbertus presbiter subscripsit.

Ego Henricus notarius hanc prestariam donacionem scripsi, datavi die martis V kal. april. anno VI regnante donno Chuonrado rege feliciter.