Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Convenit unumquemque, ut qui res ecclesiae in suo nomine sub usu benefitii habere voluerit, ipsius petat suffragium et tuitionem, in cuius videtur habere dominationem. Quapropter nos fratres de congregatione sancti Mauricii Agaunensis monasterii, Meynerius videlicet prepositus seu et ceteri fratres inibi domino famulantes, nobis notum videtur, qualiter tu, Albrice comes, petisti humiliter, ut quasdam res nostras, quae sunt site in pago Uuarascum in comitatu Scodingum scilicet ecclesia que est constructa in honore sancti Petri in Calme Arlicana cum omnibus apenditiis, quae ibi aspicere videntur, fisco Frascino cum appendiciis suis, medietate de Froscingo, quicquid ad ipsam medietatem pertinet, Chiuriciaco fisco cum omnibus apenditiis suis, quicquid in Salinis habere videtur ex supra dicta re cum omnibus apenditiis, cerariis namque in has potestates insertis ubicumque adquirere potest, de turma vero Iurense quicquid in has partes scilicet in Oseyas pertinere videtur tibi et filiis tuis Leutoldo et Umberto post tuum discessum iubente et consentiente domno nostro Chuonrado excellentissimo rege concedere deberemus; quod et ita et fecimus, ea vero ratione, ut annis singulis ad festivitatem sancti Mauricii censum persolvatis ad fratres solidos XX et septem, ad secretarium XII solidos, a turma Iurense solidos duos. Et de ipso censu neglegentes non appareatis; et si neglegentes in uno anno fueritis, in alio duplum componatis. Et hoc insuper sertum alienare potestatem non habeatis, sed post vestrum omnis integritas emeliorata discessum, quandoquidem deus voluerit, ad nos revertatur. Et haec prestaria firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa.

Meynerius prepositus consensit et subscripsit (Signum). Symon levita consensit et subscripsit (Signum). Chuonradus levita scenior. Manno levita consensit et subscripsit. Leutcherius levita consensit et subscripsit. Leutcherius presbiter consensit et subscripsit.

Ego Eynricus notarius hanc prestariam scripsi, datavi die dominico V non. iul. anno quinto regnante domno Chuonrado rege.