Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C.) In nomine domini dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Chonradus divina ordinante providentia invictissimus rex. Si petitionibus servorum dei pro quibuslibet ecclesiasticis necessitatibus aurem serenitatis nostrae libenter accomodamus, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter deducendam et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Idcirco notum fore volumus cunctis fidelibus sanctae dei ecclesiae et nostris presentibus scilicet ac futuris, quia Amblardus sanctae Lugdunensis ecclesiae presul cum ceteris nostrorum fidelium episcopis seu comitibus supplex nostrae serenitatis adiit maiestatem, quo per largitionis nostraae scriptum quoddam monasterium, quod Sabiniacus vocatum est, in quo Gausmarus preesse dinoscitur abbas, presentialiter ac perpetuo faceremus munitum metuensque, ne futuris temporibus ea, quae pro divino amore vel ab ipso vel a christianis fidelibus ei concessa sunt aut in futuro concedentur, a suis successoribus parvipendendo annullarentur, deprecatus est nostram sublimitatem, ut paternum morem servantes nostre immunitatis preceptum fieri censeremus, per quod declaretur, quatinus nullus pontifex Lugdunensis ecclesiaae ex praedicti rebus monastherii seu possessionibus aliquid iniuste minorare presumat nec mansionaticos nec ullas redibitiones exigere temptet. Fratres vero monasterii prelibati debito ei servitio ac subiectionis reverentia impensa omnia, quae ad hoc pertinent, absque ulla diminutione seu inpulsione teneant et possideant. Habeant etiam potestatem eligendi abbates ex eorum coenobio et electos ante presentiam eiusdem civitatis episcopi deducere, ut ab eo benedictione accepta congregationem sibi commissam regulariter gubernare studeant. Cuius petitioni libenter assensum prebuimus et hoc nostre auctoritatis preceptum erga ipsum monastherium immunitatis atque tuitionis gratia pro divini cultus amore et animae nostre ac successorum nostrorum remedio fieri decrevimus, per quod precipimus atque iubemus, ut sicut ab eodem archiepiscopo Amblardo haec res statuta vel ante presentiam nostra dilata esse dinoscitur, ita deinceps a nobis vel successoribus nostris et ab omnibus sanctae dei ecclesiae fidelibus seu etiam ab ipsis episcopis vel ab omni clero Lugdunensis ecclesiae conservetur, quatinus episcopus subiectionis sive oboedientiae recepta reverentia debita nostram iussionem ac successorum nostrorum conservet et monachi ibidem deo militantes abbati suo ut decet humili devotione oboedientes existant, ut propositum suum domino largiente libere conservare valeant. Precipientes etiam iubemus, ut nullus iudex publicus ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda nec paratas aut mansiones exigendas vel faciendas aut fideiussores tollendos aut homines eiusdem monastherii tam ingenuos quam servos distringendos aut ullum censum vel ullam redibitionem exigendam sive ea, quae supra memorata sunt, exactari minime presumant. Ut autem haaec autoritas firmior habeatur et a fidelibus sancte ecclesiaae futuris temporibus diligentius conservetur, de anulo nostro subter iussimus sigillari.

Signum domni Chonradi in(M.)victissimi regis.

Ego Uiuentius recognovi (SR.) (SI. D.)

Datum non. octobris anno scilicet incarnationis Christi DCCCCLXXVI, indictione II et anno XXXVI imperii domni nostri Chuonradi serenissimi regis; actum Lugduno publice; feliciter.