Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C.) In nomine sancte et individue trinitatis. Chuonradus gratia omnipotentis dei serenissimus rex. Quicquid in nostro commisso regno iuste ac recte agere videtur, satis possumus corroborare ac confirmare. Quapropter notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus ac futuris, qualiter Carolus comes consanguineusque noster reddit nobis quendam capellam, quae est constructa in honore sancti Ienesii, terramque erga illam sitam et pertinentem ex comitatu Uienensis ac adiit ipse aet humiliter petens, ut quendam capellanem nostrum nomine Aermentheum per preceptum illi concederemus; quod et voluntariae fecimus, Volumus ac firmiter decernimus per hunc nostrum preceptum, ut dictus Aermentheus hoc insuper sertum, extra hoc quod dicit Boso suum esse, omnem optineat vigorem commutandi et postestatem vendendi absque ullo obsistente vel contradicente. Ut autem hoc nostrum preceptum ab omnibus observetur et a nemine umquam violetur, manu nostra firmavimus ac de sigillo nostro consignare iussimus.

(C.) Signum (MF.) domni Chuonradi piissimi regis.

Aeinricus notarius advicem Amonis episcopi recognovi. (SI.2)

Data XV KL. IUN. anno ab incarnatione domini DCCCCXLIII, anno VIIII regnante domno Chuonrado piissimo rege, indictio III.