Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei aeterni. Chuonradus nutu omnipotentis dei serenissimus rex. Notum sit omnibus fidelibus nostris, qualiter dei famuli ex Cluniaco monasterio monachi proclamaverunt se in presentiam nostram in pago Uiennense, quod Carolus consanguineus noster illorum res, quas Ingelbertus per cartam donationis ad dictum locum tradidit, idem Carolus iniuste contendebat. Ille autem, ubi vidit et audivit non se hoc recte tenere, praesentialiter dimisit omnem querelam et illico ipsas cartas, quas Ingelbertus fecerat, corroboravit et iterum in manu regis firmavit. Et tunc iussit dominus rex hoc iudicium scribere, per quod omni tempore dictae cartae inviolabiles permaneant et subtus fidelium nostrorum nomina iussimus insertire ac de sigillo nostro sigillare.

Signum domni Chuonradi piissimi regis. (M.)

Aimo episcopus presens fuit. Vido archiepiscopus presens fuit. Sobo archiepiscopus presens fuit. Bero episcopus presens fuit. Odolbertus episcopus

presens fuit. Hugo comes et marchio presens fuit. Odolricus comes palatii presens fuit. Ainricus filius Ludouici presens fuit. Anselmus comes presens fuit. Odolricus comes, Anselmi frater, presens fuit. Ato comes presens fuit. Leutoldus comes presens fuit. Humbertus presens fuit ac omnes vassi dominici maiores et minores qui praesentes fuere.

Ego Henricus notarius hoc iudicium scripsi, datavi V kal. iul. anno VI regnante domno Chuonrado piissimo rege.