Karl der Grosse lässt für das Kloster Novalese das Testament Abbos erneuern.
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus imperator augustus piissimus a deo coronatus magnus pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum et Longobardorum. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini presentium scilicet et futurorum, quia vir venerabilis Frodinus abba ex monasterio, quod est constructum in honore sanctorum principum apostolorum loco nuncupato Novaliciis, missa petitione per religiosos monachos Gislarannum scilicet et Agabertum serenitati nostrae suggessit, qualiter Abbo quondam vir deo devotus per testamentum donationis suae aliquas res ad ipsum sanctum locum Novaliciis delegasset, unde ipsa casa dei et monachi ibidem consistentes seu pauperes et peregrini euntes et redeuntes maximam consolationem habere videntur, et ipsum testamentum nostris detulerunt obtutibus ad relegendum. Sed quia sepissime per placita comitum per diversos pagos necessitate cogente ipsum ad relegendum detulerunt, iam ex parte valde dirutum esse videbatur et ideo, quia per se non fuerunt ausi ipsum testamentum renovare, petierunt celsitudini nostrae, ut per nostram iussionem denuo fuisset renovatus eo tenore, sicut ipse ad hoc relegi melius potuisset. Nos autem considerantes eorum necessitatem et mercedis nostrae augmentum iussimus per fideles notarios nostros infra palatium ipsum testamentum denuo renovare, ita ut deinceps pro mercedis nostrae augmentum inspecto ipso testamento, sicut inibi declaratur, ad ipsam casam dei nostris futurisque temporibus in augmentis profitiat. Non enim ex consuetudine anteriorum regum hoc facere decrevimus, sed solummodo propter necessitatem et mercedis augmentum transcribere precipimus hoc modo et subter plumbum sigillari iussimus.